라틴어 문장 검색

14 Quid non audendum pro patria nobis Mutius persuasit cum incautum Porsennam invasit, cum deinde manum errantem, non alio vultu quam si hostem cruciari videret, suam adhuc, cremari aspiciebat?
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:2)
' vix credere possis,quam sibi non sit amicus, ita ut pater ille, Terenti fabula quem miserum gnato vixisse fugatoinducit, non se peius cruciaverit atque hic.
(호라티우스의 풍자, 1권, 02장11)
men moveat cimex Pantilius aut cruciet quodvellicet absentem Demetrius aut quod ineptusFannius Hermogenis laedat conviva Tigelli?
(호라티우스의 풍자, 1권, 10장37)
Haec idcirco, mi domina Eustochium - dominam quippe debeo vocare sponsam domini mei - ut ex ipso principio lectionis agnosceres non me nunc laudes virginitatis esse dicturum, quam probasti optime, eam cum secuta es, nec enumeraturum molestias nuptiarum, quomodo uterus intumescat, infans vagiat, cruciet paelex, domus cura sollicitet, et omnia, quae putantur bona, mors extrema praecidat - habent enim et maritatae ordinem suum, honorabiles nuptias et cubile immaculatum - sed ut intellegeres tibi exeunti de Sodoma timendum esse Loth uxoris exemplum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 2:1)
Tam artis adflictisque rebus, ut de Italia sua dubitare debuisset, ausus tamen est in diversa respicere, cumque hostis in iugulo per Campaniam Apuliam-que volitaret mediaque de Italia Africam faceret, eodem tempore et hunc sustinebat et in Siciliam, Sardiniam, Hispaniam divisa per terrarum orbem arma mittebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 31:3)
Quae fuerit Alpinarum gentium feritas, facile est vel per mulieres ostendere, quae deficientibus telis infantes suos adflictos humi in ora militum adversa miserunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM NORICUM 2:1)
et quia similes sunt solis effectibus effectus lunae in iuvando nocendoque, ideo feminas certis adflictas morbis σεληνοβλήτους et ἀρτεμιδοβλήτους vocant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 11:2)
ut qui carnifices expertus est et tormenta membrorum, aut qui infaustas pertulit orbitates, vel cui nota quondam adflicta censoria est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 10:2)
Curio fusas Ut vidit campis acies, et cernere tantas Permisit clades compressus sanguine pulvis, Non tulit adflictis animam producere rebus, Aut sperare fugam:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:49)
Nec volo quod cruciat, nec volo quod satiat.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LVII4)
' Inquiris, dubitas, cunctaris meque diebus Teque decem crucias:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XX2)
Illud me cruciat, Solymis quod natus in ipsis Pedicas puerum, verpe poeta, meum.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XCIV5)
clavsa moenia ad quae in extremis solent adflicti confugere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 222)
quae quia sic videtis adflicta, quid restat, nisi ut pacem petamus?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3095)
fessis pro 'adflictis'. etiam fortuna casus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5931)

SEARCH

MENU NAVIGATION