라틴어 문장 검색

Tyriis qui Gadibus hospes Adiacet, Armeniumque bibit Romanus Araxen:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:59)
Nec secus in Siculis fureret tua flamma cavernis, Obstrueret summam si quis tibi, Mulciber, Aetnam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:8)
quasi mirum est, excusat dicendo 'fata obstant placidasque viri deus obstruit aures'. aut certe voces tractabilis accipe, aut alias tractabilis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4392)
obstrvit obcludit, ἐμφατικῶσ.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4405)
qui ideo trimembris fingitur, quia tribus insulis praefuit, quae adiacent Hispaniae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6622)
est autem insula adiacens Tusciae, in conspectu Populoniae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1735)
Probus 'adiciunt' adiacent et quasi iuxta sunt tradit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1823)
Athon autem mons est adiacens Thraciae, circa Lemnum insulam, in promunturio Macedoniae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7015)
"Sic occupant animos et obstruunt pectora, ut ante nos incipiant homines odisse quam nosse, ne cognitos aut imitari possint aut damnare non possint."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 27장 1:14)
Nec enim ex novis, ut agricolae solent, fructibus est, unde tibi reddam quod accepi - sic omnis fetus repressus est exustus- que siti flos veteris ubertatis exaruit - nec ex conditis, qui iacent in tenebris et ad quos omnis nobis aditus, qui paene solis patuit, obstructus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 4장 2:3)
Nam ut horum concisis sententiis, interdum etiam non satis [autem] apertis cum brevitate tum nimio acumine, officit Theopompus elatione atque altitudine orationis suae (quod idem Lysiae Demosthenes) sic Catonis luminibus obstruxit haec posteriorum quasi exaggerata altius oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 17장 2:3)
stupidum esse Socraten dixit et bardum, quod iugula concava non haberet, obstructas eas partes et obturatas esse dicebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 16:6)
De qua non ita longa disputatione opus esse videtur, cum recordor non L. Brutum, qui in liberanda patria est interfectus, non duos Decios, qui ad voluntariam mortem cursum equorum incitaverunt, non M. Atilium, qui ad supplicium est profectus ut fidem hosti datam conservaret, non duos Scipiones, qui iter Poenis vel corporibus suis obstruere voluerunt, non avum tuum L. Paulum, qui morte luit collegae in Cannensi ignominia temeritatem, non M. Marcellum, cuius interitum ne crudelissimus quidem hostis honore sepulturae carere passus est, sed legiones nostras, quod scripsi in Originibus, in eum locum saepe profectas alacri animo et erecto, unde se redituras numquam arbitrarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 95:1)
sin omnia sunt obstructa, id ipsum fac ut sciamus et nos aliquando aut obiurgare aut communiter consolari desine.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 15 16:2)
etsi enim omnis cognitio multis est obstructa difficultatibus eaque est et in ipsis rebus obscuritas et in iudiciis nostris infirmitas, ut non sine causa antiquissimi et doctissimi invenire se posse quod cuperent diffisi sint, tamen nec illi defecerunt neque nos studium exquirendi defatigati relinquemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 10:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION