라틴어 문장 검색

Continuo responsum est ab omnibus, magis velle subjici et credere Tankrado quam alterius principis ditioni.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 16:4)
Baldewinus ergo susceptum praesidium custodiae ac fidei suorum contulit Gallorum, et Turbaysel, quod dicitur Bersabee, discessit, terram et regionem undique expugnans suaeque potestati subjiciens.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 36:10)
Qui ad meridianam plagam profectus in terram Armeniae, expugnaturus Turcos, Turbaysel et Ravenel et caetera praesidia suae ditioni subjecerat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 62:7)
Tandem de hoc diu dubitantibus plurimumque consilii habentibus, et Baldewinum ab ingressu praesidii [0522D] ex toto avertentibus, decretum est utrinque ut Baldewinus cum sociis in valle praestolaretur, et duodecim ex sociis, in quibus confideret, ad arcem suscipiendam praemitteret, qui eam suae ditioni, clavibus serisque sumptis, potenter subjicerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 40:1)
sed etiam imperatoris regnum et terras, quantocius decreveris, nostrae ditioni subjiciemus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 70:15)
Rex vero a Sagitta quindecim millia byzantiorum pro salute urbis accipiens, cum omni equitatu domus suae Tabariam divertit, ut in ea custodiam [0659B] fortium virorum disponeret, qui terram, quam Hugo dono regis obtinuit magnisque et assiduis praeliis acquisitam subjecit, simili virtute tuerentur, hostes arcerent, et transire eos montana nullo modo sustinerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 14:1)
Non longe ante hoc Laodiceam obsederat, ac superatam sibique subjectam de manu regis Graecorum et suorum custodia in suam redegit potestatem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 38:6)
Ibi diebus octo moram faciens in diversis negotiis rei militaris, Japhet, deinde Naplis, quam dicunt Samariam, quam idem rex Baldewinus sine apparatu bellico subjecit, profectus est ad disponendas has civitates, ne aliqua versutia et dolus his adversari posset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 52:3)
Frater mi Tankrade, non justam rem exigis, nec adversus Baldewinum justam habens molestiam de aliquo loqui debes tributo, quod Antiochiae hactenus reddebant civitates, cum nihil inter nos de jure gentilium simus habituri in omnibus, quae Deus nostra subjiciet ditioni.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 44:2)
Descendentes itaque sicut decretum erat, portas intraverunt auxilio et consensu ammiraldi, moenia apprehendentes, cives regis ditioni subjicientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 70:8)
Civitates vero, Neapolin, Samariam, Joppen, Caiphas, castellum S. Abrahae, Ptolemaidem, Sagittam, Tabariam et caeteras civitates et loca quae erant de regno Jerusalem suo subjecit imperio, quosdam reditus eorum suis constituens primatibus, quosdam [0713D] vero suae mensae attitulavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 60:8)
Unde ait, "Fortior est qui cupiditatem vincit, quam qui hostem subicit."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 36:22)
Nam dixit Ihesus filius Syrac, "Noli esse sicutleo in domo tua, evertens domesticos tuos, et opprimens subiectos tibi."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 104:2)
Unde quidam sapiensdixit, "Si vis vincere totum mundum, subice te rationi."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 88:25)
Unde scriptum est, "Si vis vincere totummundum, subice te rationi."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 5:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION