라틴어 문장 검색

Nec tamen ille vesanus tantillum praesentia multorum civium territus vel etiam confusus, licet non rapinis, saltem verbis temperare voluit sed, illis clementer expostulantibus fervidosque eius mores blanditiis permulcentibus, repente suam suorumque carorum salutem quam sanctissime adiurans asseverat parvi se pendere tot mediatorum praesentiam;
(아풀레이우스, 변신, 9권 33:1)
Sed hortulanus prioris plagae vulnere prolapsum capite sanguinem detergens rursus deprecatur civibus atque mansuetius versari commilitonem, idque per spes prosperas eius orabat adiurans.
(아풀레이우스, 변신, 9권 36:18)
contra commilitones ibi nec uspiam illum delitescere adiurantes genium principis contendebant.
(아풀레이우스, 변신, 9권 38:7)
Adiuro te per Christum, ut ad ista respondeas.
(아우구스티누스, 편지들, 19. (A. D. 402 Epist. LXVI) Incipit Libellus Sancti Augustini Episcopi Catholici Contra Crispinum Schismaticum 2:10)
Retribuat tibi dominus bona, quibus semper sis bonus, et cum illo aeterno vivas in aeternum, domine dilectissime et desiderantissime frater.
(아우구스티누스, 편지들, 36. (A. D. 413 Epist. CXLVI) Domino Dilectissimo et Desiderantissimo Fratri Pelagio Augustinus In Domino salutem2)
Agit tamen, quantum potest, ut ab his etiam, quibus pro malis bona retribuit, id recipiat, quod inpendit.
(아우구스티누스, 편지들, 44. (A. D. 418 Epist. CXCII) Domino Venerabile Nimiumque Desiderabili Sancto Fratri et Condiacono Caelestino Augustinus In Domino salutem 1:13)
Si autem et membra Christi, quae in illa regione sunt, ab exitiabili timore ac tristitia recreaveris et meam senectutem hac misericordi iustitia fueris consolatus, retribuet tibi et in praesenti et in futura vita bona pro bonis, qui per te nobis in ista tribulatione succurrit et qui te in illa sede constituit.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 10:4)
Cor pravum dabit tristitiam, et homo peritus retribuet illi.
(불가타 성경, 집회서, 36장22)
Ad iracundiam provocavit Ephraim amarissime, sed sanguinem eius super eum relinquet et opprobrium eius retribuet ei Dominus suus.
(불가타 성경, 호세아서, 12장15)
retribuite retributionem gentibus et intendite in praeceptum legis ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장68)
Et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem, et retribuemus vobis bona pro his, quae facitis nobiscum,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장27)
Et mentitus est omnia, quaecumque dixit, et abalienavit se a Ionatha et non retribuit ei secundum beneficia, quae sibi tribuerat, et vexabat eum valde.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장53)
accensusque animis, confestim ablata Andronici purpura ac tunicis eius discissis, circumduxit per totam civitatem usque ad eundem locum, in quo in Oniam impietatem commiserat, atque illic sacrilegum interfectorem e mundo sustulit, Domino illi condignam retribuente poenam.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장38)
cumque in demortuae locum aliam capi oporteret ambirentque multi ne filias in sortem darent, adiurauit, si cuiusquam neptium suarum competeret aetas, oblaturum se fuisse eam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 31장 3:2)
atque etiam in tragico quodam actu, cum elapsum baculum cito resumpsisset, pauidus et metuens ne ob delictum certamine summoueretur, non aliter confirmatus est quam adiurante hypocrita non animaduersum id inter exultationes succlamationesque populi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 24장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION