라틴어 문장 검색

Atque haec est admirabilis huius numeri forma, quod cum fuerit ipsa dispositio descriptoque perspecta numerorum, ad latitudinem pariter inparem, ad longitudinem pariter parium numerorum proprietas invenitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero inpariter pari eiusque proprietatibus deque eius ad pariter parem et pariter inparem cognatione 6:1)
Hoc autem admirabile profundissimumque in istorum ordinibus invenitur, quod primus dux primusque comes ad se invicem nulla numeri intermissione copulantur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De quodam utili ad cognitionem superparticularibus accidente. 1:1)
Multa etiam sunt alia quae in hac descriptione utilia possint admirabiliaque perpendi, quae interim propter castigatam introducendi brevitatem ignota esse permittimus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Ratio atque expositio digestae formulae. 2:15)
Horum corpora mirifica specie amplitudineque caesa toto campo ac prostrata diverse iacebant.
(카이사르, 아프리카 전기 40:8)
Hos cum Suebi multis saepe bellis experti propter amplitudinem gravitatem civitatis finibus expellere non potuissent, tamen vectigales sibi fecerunt ac multo humiliores infirmiores redegerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 3장4)
Amplitudo cornuum et figura et species multum a nostrorum boum cornibus differt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 28장5)
et quam in fortunam quamque in amplitudinem deduxisset, ut non solum in pristinum statum redissent, sed omnium temporum dignitatem et gratiam antecessisse viderentur. His datis mandatis eos ab se dimisit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 54장4)
nam extendit modo Pisa laudem admirabilem,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM3)
fit hoc visu et auditu nimis admirabile:
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM275)
Ut Spionia dapsilis musto sed amplitudine magis uvarum quam numero fertilis, ut Horconia, ut Murgentina eademque Pompeiana, ut Numisiana, ut Venucula eademque Scirpulaatque Sticula, ut nigra Fregellana, ut Merica, ut Rhaetica, ut omnium quas cognovimus copiosissima Arcelaca maior, a multis Argitis falso existimata.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 27:1)
Quare etiam in suillo pecore verres probandi sunt totius quidem corporis amplitudine 2 eximii,3 sed qui quadrati potius quam longi aut rotundi sint, ventre promisso, clunibus vastis, nec proinde cruribus aut ungulis proceris, amplae et glandulosae cervicis, rostri4 brevis 5 et resupini.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 1:2)
Tanagrici plerumque Rhodiiset Medicis amplitudine pares, non multum moribus a vernaculis distant, sicut et Chalcidici.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 13:1)
ex multa eruditione et plurimis artibus et omnium rerum scientia exundat et exuberat illa admirabilis eloquentia;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 30장 5:2)
crescit enim cum amplitudine rerum vis ingenii, nec quisquam claram et inlustrem orationem efficere potest nisi qui causam parem invenit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 37장 5:2)
nec enim cum ubertate et amplitudine soli labore contendunt, ut pomaria conserant, ut prata separent, ut hortos rigent:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 26장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION