라틴어 문장 검색

quo facto tandem libertatem nanctus, solitariae fortunae munus amplexus, super constratum lectum abiectus post multum equidem temporis somnum humanum quievi, Iamque clara die, mollitie cubiculi refota lassitudine, vegetus exsurgo atque illos, qui meae tutelae pervigiles excubias agitaverant, ausculto de meis sic altercare fortunis:
(아풀레이우스, 변신, 9권 2:6)
'Nimium admiror vestram hanc insolentiam, eo quod, Dei dono et meo, sapientium ministerium et gradus usurpastis, sapientiae autem studium et operam neglexistis.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 106 111:8)
Quod si non conveniatis, cum convocari iubet, ita cupidus orationis conducat, qui auscultet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XV 10:2)
Itaque auditis, non auscultatis, tamquam pharmacopolam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XV 10:3)
rem plerisque admirantibus, quod hominem avarum cui esset inimicissimus, creari consulem vellet, Malo, inquit, civis me compilet, quam hostis vendat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VIII 6:1)
Quisquis ille est qui audit, nisi ille est plane deperditus, inter ipsam philosophi orationem et perhorrescat necesse est et pudeat tacitus et paeniteat et gaudeat et admiretur,
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, I 3:2)
Hunc ille leo ubi vidit procul, repente, inquit, quasi admirans stetit ac deinde sensim atque placide, tamquam noscitabundus, ad hominem accedit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 12:1)
Is admiratur et permovetur, quod Hannibal Carthaginiensis bellum se facere populo Romano volentem dehortetur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, II 7:1)
At tunc ego admirans insolentis hominis inscitiam, Mittamus, inquam, sicuti vis, quod Plautus ' obnoxie ' dixit, si id nimis esse remotum putas, atque illud quoque praetermittamus, quod Sallustius in Catilina scribit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVII 7:1)
Commurmuratio fieri coepta est a plerisque qui aderant, quasi monstrum verbi admirantibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 9:1)
Admiror eloquentissimos viros et deditos Ennio pro optimis ridicula laudasse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 5:2)
Qui huiuscemodi, inquit, versus amant, liqueat tibi eosdem admirari et Soterici lectos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 11:5)
Ea nos omnia quae Fronto dixit, cum ita ut par erat, non adprobantes tantum, sed admirantes quoque audiremus, Videte tamen, inquit, ne existimetis, semper atque in omni loco 'mortales multos' pro ' multis hominibus' dicendum, ne plane fiat Graecum illud de Varronis Satura proverbium το` ἐπι` τῆͺ φακῆͺ μύρον.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIX 6:1)
Britanni autem, qui pacem maxime optant, consiliis de pace minus auscultant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 13:11)
Natura proculdubio erat ad accumulandos thesauros pronior, et divitias plus quam pro fastigio sua admirabatur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION