라틴어 문장 검색

in hac scarorum iocinera, phasianarum et pauonum cerebella, linguas phoenicopterum, murenarum lactes a Parthia usque fretoque Hispanico per nauarchos ac triremes petitarum commiscuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 13장 2:3)
Ante hanc aciem posuerat funditorum manum sagittariis admixtis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 9장 11:1)
10. Ad illud ubi dicitur, quod superiora inferioribus admixta profectum adducunt, dicimus verum esse quando cesset discretio:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 11:1)
Nonnunquam, tamen, montem Vernonium revisere gestiebat Washingtonius, ubi otium rusticum cum rerum publicarum curis commiscere minime dedignabatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDEVICESIMUM.14)
Caveat omnia apocrypha et, si quando ea non ad signorum veritatem, sed ad signorum reverentiam legere voluerit, sciat non eorum esse, quorum titulis praenotantur, multaque his admixta vitiosa et grandis esse prudentiae aurum in luto quaerere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 12:8)
est igitur ni mirum id quod ratione sagaci quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 11:19)
aut igitur motu privandumst corpora quaeque aut esse admixtum dicundumst rebus inane, unde initum primum capiat res quaeque movendi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 12:7)
Huc accedit uti, solidissima materiai corpora cum constant, possint tamen omnia reddi, mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores, quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur, admixtum quoniam semel est in rebus inane.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 15:5)
si faciant admixtum rebus inane, denseri poterunt ignes rarique relinqui;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 17:9)
namque eadem caelum mare terras flumina solem constituunt, eadem fruges arbusta animantis, verum aliis alioque modo commixta moventur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 19:19)
Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque, scire licet nobis venas et sanguen et ossa * * * sive cibos omnis commixto corpore dicent esse et habere in se nervorum corpora parva ossaque et omnino venas partisque cruoris, fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse ex alienigenis rebus constare putetur, ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 21:9)
sed quod amara vides eadem quae fluvida constant, sudor uti maris est, minime mirabile debet * * * nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis est, sed levibus admixta doloris corpora.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:22)
iamne vides igitur magni primordia rerum referre in quali sint ordine quaeque locata et commixta quibus dent motus accipiantque?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 19:10)
consimili ratione necessest ventus et aër et calor inter se vigeant commixta per artus atque aliis aliud subsit magis emineatque, ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum, ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas aëris interemant sensum diductaque solvant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 7:5)
utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION