라틴어 문장 검색

Nullo modo enim iram quam non refrenat affectus, cuiusquam patientia refrenabit, cum patientia iracundum magis excitet in furorem, in hoc aliquid sibi vel modicum solatium praestari cupiens, si in iurgiis se illi aliquis parem exhibeat.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:30)
vel si qui eorum quos eligendos dixisti, aut in ea ipsa vitia, aut in alia forte deteriora corruerint, qualis eis servanda sit fides, qualis exhibenda gratia.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:5)
Quomodo igitur amicitia solvitur, si excluso talia sunt exhibenda ab eo a quo solvitur?
(DE AMICITIA, CAPUT XVI. De laesione eorum qui diligendi sunt. 2:11)
In his qualem te debeas exhibere amico, prudenter adverte.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:5)
Admonet instanter ut nil agat unde pudendum, Vnde pudor frontem signet mentemque reatus Torqueat, aut fame titulos infamia ledat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:3)
Et ne degeneres scurrili more lacertos Exerat et turpi uexet sua brachia gestu, Aut fastum signans ulnas exemplet in arcum, Admonet illa uirum, uel ne delibet eundo Articulisque pedum terram, uix terrea tangens, Eius legitimo firmat uestigia gressu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:8)
Aves, quasi naturae inspiratione, alarum ludo plausibili joculantes, virgini venerationis faciem exhibebant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:16)
homo vero velut alienigena habitans in mundi suburbio, angelicae militiae non denegat obedientiam exhibere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:44)
Nec mirum, si in his theologia suam mihi familiaritatem non exhibet, quoniam in plerisque non adversa sed diversa sentimus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:108)
Hiems semina sepulta gremio terrae matris inviscerat, ver inclusa excarcerat, aestas decoquit messes, autumnus suas exhibet ubertates.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:26)
Bacchilatria haec suum amasium rationis privans igniculo, eumdem tenebris brutae sensualitatis exponit, suum etiam, more meretricio, in tantum debriat amatorem, ut idem Bacchum nimis emphatice affectare cogatur, in tantum ut potator [0462B] Baccho nimiae delectationis vinculo alligatus, eidem divinae majestatis cultum exhibere credatur:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:1)
Haec est malitia, per quam in animis hominum deificatur pecunia, nummo divinae venerationis exhibetur auctoritas, per quam, ubi nummus loquitur, Tulliani eloquii tuba raucescit;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:2)
Huic igitur adventanti, Natura enixiori [0475C] festinatione veniens in occursum, salutationis suae ferculum osculorum melliniens condimento, vultum dilectionis exhibuit medullatae.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 78:10)
Petrus autem, hac confratrum injuria comperta, visisque illorum armis et spoliis, socios ad vindictam admonet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 16:9)
Unde saepius admonuit ne ulterius praedam hanc juxta consilium imperatoris contingerent;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 34:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION