라틴어 문장 검색

neque enim ista maior admonitio quam quibus adsidue conficior et dies et noctes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 46 2:3)
sed plane nec precibus nostris nec admonitionibus relinquit locum, nam cum in sermone cotidiano tum in senatu palam sic egit causam tuam, ut neque eloquentia maiore quisquam nec gravitate nec studio nec contentione agere potuerit, cum summa testificatione tuorum in se officiorum et amoris erga te sui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 1 2:2)
de quo ad te, non quo celandus esses, nihil scripsi antea, sed quia communicatio consili tali tempore quasi quaedam admonitio videtur esse offici vel potius efflagitatio ad coeundam societatem vel periculi vel laboris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 19 3:2)
qua re, si aut aliter sentirem, certe admonitio tua me reprimere aut, si dubitarem, hortatio impellere posset ut id sequerer, quod tu optimum putares ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 4 2:3)
cuius quidem vos maiestatem deducitis usque ad apium formicarumque perfectionem, ut etiam inter deos Myrmecides aliquis minutorum opusculorum fabricator fuisse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 161:4)
Et quamquam Cicero Crassum a. u. c. 701. et Clodium a. 702. interfectos dialogi licentia sibi adesse potuit fingere, non tamen post mensem anni 708. Iunium, quo Cato mortem sibi Uticae conscivit, conditum hoc opusculum esse videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 1:13)
accipies igitur hoc parvum opusculum, lucubratum his iam contractioribus noctibus, quoniam illud maiorum vigiliarum munus in tuo nomine adparuit, et degustabis genus exercitationum earum, quibus uti consuevi, cum ea, quae dicuntur in scholis θετικῶσ, ad nostrum hoc oratorium transfero dicendi genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 7:1)
propriis enim et suis argumentis et admonitionibus tractanda quaeque res est, tanta praesertim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 19:3)
Ipse pauculis adhuc diebus in Tusculano commorabor, ut opusculum quod est in manibus absolvam.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 1:3)
Scimus alioqui huius opusculi illam esse verissimam legem, quam Catullus expressit:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 5:1)
Nam si hoc opusculum nostrum aut potissimum esset aut solum, fortasse posset durum videri dicere:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 10:3)
primis etiam et cum maxime nascentibus opusculis meis interest, nunc solus ante cum fratre, cuius nuper amissi ego suscipere partes, ego vicem debeo implere.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 6:2)
Nam mirum est ut his opusculis animus intendatur remittatur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 13:1)
Liber fuit et opusculis varius et metris.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 4:1)
scribere quod Cassi Parmensis opuscula vincat, an tacitum silvas inter reptare salubris, curantem quidquid dignum sapiente bonoque est?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 42)

SEARCH

MENU NAVIGATION