라틴어 문장 검색

de quo ad te, non quo celandus esses, nihil scripsi antea, sed quia communicatio consili tali tempore quasi quaedam admonitio videtur esse offici vel potius efflagitatio ad coeundam societatem vel periculi vel laboris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 19 3:2)
qua re, si aut aliter sentirem, certe admonitio tua me reprimere aut, si dubitarem, hortatio impellere posset ut id sequerer, quod tu optimum putares ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 4 2:3)
propriis enim et suis argumentis et admonitionibus tractanda quaeque res est, tanta praesertim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 19:3)
Fulminatus hac pronuntiatione, sic ut eram, sine gladio in lectulum decidi, et attulissem mihi damnatus manus, si noninimicivictoriae invidissem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 80:12)
Nam licet acriora sint quae legas, altius tamen in animo sedent, quae pronuntiatio vultus habitus gestus etiam dicentis affigit;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 9:6)
Pudet referre quae quam fracta pronuntiatione dicantur, quibus quam teneris clamoribus excipiantur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 12:1)
Recitantium vero praecipua pronuntiationis adiumenta, oculi manus, praepediuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 4:1)
quinque deinceps inventioni (nam huic et dispositio subiungitur), quattuor elocutioni, in cuius partem memoria ac pronuntiatio veniunt, dabuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 23:1)
et sane quis mente vel declamantis habitum vel orantis vocem, incessum, pronuntiationem, illum denique animi et corporis motum, sudorem, ut alia praeteream, et fatigationem, audiente uno:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 98:3)
cetera admonitione magna egent, in primis, ut tenerae mentes tracturaeque altius, quidquid rudibus et omnium ignaris insederit, non modo quae diserta sed vel magis quae honesta sunt, discant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 306:1)
ceterum, cum legere orationes oportebit, cum virtutes earum iam sentiet, tum mihi diligens aliquis ac peritus adsistat, neque solum lectionem formet, verum ediscere etiam electa ex iis cogat et ea dicere stantem clare et quemadmodum agere oportebit, ut protinus pronuntiationem, vocem, memoriam exerceat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 395:2)
nos agendi subita necessitate deprehensi nonne alia dicimus, alia providemus, cum pariter inventio rerum, electio verborum, compositio, gestus, pronuntiatio, vultus, motus desiderentur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 405:2)
nam mihi cum facilius tum etiam multo videtur magis utile, facto silentio unum aliquem (quod ipsum imperari per vices optimum est) constituere lectorem, ut protinus pronuntiationi quoque assuescant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 93:1)
si qui vero paulo sunt vivaciores, in his praesertim moribus, etiam irascuntur admonitioni et taciti repugnant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 117:3)
verum hi pronuntiatione quoque famam dicendi fortius quaerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 181:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION