라틴어 문장 검색

"Dicam equidem, ut potero, pro viribus, et adnitendum tibi mecum est, ut conviciorum amarissimam labem verborum veracium flumine diluamus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:2)
"modici multos, inermi armatos, dum fugiunt insequentes, dei iussu et elementis adnitentibus obruerunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 33장 1:10)
Sic natura solitarium nihil amat semperque ad aliquod tamquam adminiculum adnititur, quod in amicissimo quoque dulcissimum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 111:3)
ego nisi Bibulus qui, dum unus hostis in Syria fuit, pedem porta non plus extulit quam domo sua, adniteretur de triumpho, aequo animo essem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 8 10:3)
Hoc detracto, quod totum est voluntarium, aegritudo erit sublata illa maerens, morsus tamen et contractiuncula quaedam animi relinquetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 83:1)
quo detracto quid poterit beatum intellegi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 45:6)
Adnisi certe sumus, ut quamlibet diversa genera lectorum per plures dicendi species teneremus, ac sicut veremur, ne quibusdam pars aliqua secundum suam cuiusque naturam non probetur, ita videmur posse confidere, ut universitatem omnibus varietas ipsa commendet.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 7:1)
Proinde adnitendum est mihi, ut talem eum iudicent omnes, qualem esse princeps mihi credidit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 9 3:1)
Adnitar ergo, primum ut comites istos quam commodissimos habeas, deinde ut reversus invenias, quos istis addere velis.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 26 3:1)
quod ego quamquam plurimis occupationibus distentus adnitar.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 18 1:2)
Verbera plura ferunt, quam quos iuvat usus aratri, Detractant prensi dum iuga prima boves.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 210)
ductus ab armento taurus detrectat aratrum, subtrahit et duro colla novella iugo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 712)
Detrectas etiam laudem fictamque Medusae arguis esse necem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 23:2)
An quod in arma prior nulloque sub indice veni, arma neganda mihi, potiorque videbitur ille, ultima qui cepit detrectavitque furore militiam ficto, donec sollertior isto et sibi inutilior timidi commenta retexit Naupliades animi vitataque traxit ad arma?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 6:1)
Confiteorque, tulit (neque enim benefacta maligne detractare meum est), sed ne communia solus occupet atque aliquem vobis quoque reddat honorem, reppulit Actorides sub imagine tutus Achillis Troas ab arsuris cum defensore carinis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 24:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION