라틴어 문장 검색

Libitum tamen est in loco hoc miraculorum notare id etiam, quod Plinius Secundus, vir in temporibus aetatis suae ingenii dignitatisque gratia auctoritate magna praeditus, non audisse neque legisse, sed scire sese atque vidisse in libro Naturalis Historiae septimo scripsit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 14:1)
Eam rem propterea notavi, ut discrimina, quae fuerint iudicio moribusque maiorum pueritiae, iuventae, senectae, ex ista censione Servi Tulli, prudentissimi regis, noscerentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVIII 3:1)
multam dixit et multa dicta est, non esse abs re putavi notare quod M. Cato aliter dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, I 7:2)
De Pyrronis philosophis quaedam deque Academicis strictim notata;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, V 1:1)
Cum reprehensionem autem illam Scauri notaremus, in memoriam nobis rediit quod Sisenna in quarto Historiarum eiusdem figurae verbo ita usus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 8:1)
Illud vero cumprimis apud Homerum veteres grammatici adnotaverunt, quod, cum dixisset quodam in loco κολοιούσ τε ψῆράσ τε, alio in loco, non ψηρῶν τε, set ψαρῶν dixit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 26:1)
Capita autem locorum argumentorumque quibus usus est, quod eius meminisse potui, egressus ibi ex auditione propere adnotavi, eaque fuerunt ad hanc ferme sententiam:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 3:2)
Hoc autem, inquiunt, Xenophon cum scripsit, Platonem videlicet notat, in cuius libris Socrates et musica et geometrica disserit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, III 7:1)
APUT Q. Metellum Numidicum in libro accusationis In Valerium Messalam tertio nove dictum esse adnotavimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XIV 2:1)
Notata quaedam de Euripidis poetae genere, vita, moribus deque eiusdem fine vitae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XX 1:1)
Miles cum die, qui prodictus est, aberat neque excusatus erat, infrequens notabatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, IV 6:2)
Verba quaedam ex Q. Claudi Annalium primo cursim in legendo notata.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 1:1)
Velut haec verba ex Q. Claudi primo Annali, quae meminisse potui, notavi, quem librum legimus biduo proximo superiore.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 3:1)
Haec ego pauca interim super eo libro, quorum memoria post lectionem subpetierat, mihi notavi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 29:1)
Quas requisitas ego et repertas cum primarum significationum exemplis, ut commentariis harum Noctium inferrem, notavi et intulisse iam me aliquo in loco commentationibus istis existimo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IV 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION