라틴어 문장 검색

nunc quoque igitur principium mihi apud uestras auris auspicatissimum ab Aesculapio deo capiam, qui arcem nostrae Karthaginis indubitabili numine propitius tegit.
(아풀레이우스, 플로리다 18:51)
Adnuit.
(아풀레이우스, 변신, 1권 19:7)
"iste deus et auctorem suum propitius ubique comitabitur amanter neci unquam patietur ut ex animo doleas, sed frontem tuam serena venustate lactabit assidue."
(아풀레이우스, 변신, 3권 10:6)
"Annuit et ex arbitrio mariti se facturam spopondit, sed eo simul cum nocte dilapso diem totum lacrimis ac plangoribus misella consumit, se nunc maxime prorsus perisse iterans, quae beati carceris custodia saepta et humanae conversationis colloquio viduata nec sororibus quidem suis de se maerentibus opem salutarem ferre ac ne videre eas quidem omnino posset;"
(아풀레이우스, 변신, 5권36)
"Tunc illa precibus et dum se morituram comminatur extorquet a marito cupitis annuat, ut sorores videat, luctus mulceat, ora conferat:"
(아풀레이우스, 변신, 5권44)
"Ante lectuli pedes iacebat arcus et pharetra et sagittae, magni dei propitia tela;"
(아풀레이우스, 변신, 5권176)
at ille nequam, qua posset de me suave provenire, lucro suo tantum contentus, annuit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 19:6)
"Adsum tuos miserata casus, adsum favens et propitia."
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:4)
"et cum spatium saeculi tui permensus ad inferos demearis, ibi quoque in ipso subterraneo semirotundo me, quam vides Acherontis tenebris interlucentem Stygiisque penetralibus regnantem, campos Elysios incolens ipse, tibi propitiam frequens adorabis."
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:20)
"Luci, te felicem, te beatum, quem propitia voluntate numen augustum tantopere dignatur:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 22:8)
"Sit deus propitius huic potatori."
(ARCHIPOETA, X48)
Igitur, ut ad id, unde digressus sum, redeam, ne diuturna enavigatione portum optatae quietis omittere cogar, aliquantulum, quantum notitiae meae innotuerit, de vita et moribus et aequa conversatione, atque, ex parte non modica, res gestas domini mei Aelfredi, Angulsaxonum regis, postquam praefatam ac venerabilem de Merciorum nobilium genere coniugem duxerit, Deo annuente, succinctim ac breviter, ne qua prolixitate narrandi nova quaeque fastidientium animos offendam, ut promisi, expedire procurabo.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 73 76:1)
Nos etenim deos nostros luce palam ante oculos atque aures omnium mortalium piis precibus adoramus et per suaves hostias propitios nobis efficimus et a cunctis haec cerni et probari contendimus.
(아우구스티누스, 편지들, 5. (A. D. 390 Epist. XVI) 3:2)
sine dubitatione adnuit.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 3:12)
Hanc faciem tuam etiam in sancto evangelio et nos et tu ipse propitio deo tamquam in speculo laetissimus inspicis, ubi scriptum est a veritate dicente:
(아우구스티누스, 편지들, 53. (A. D. 429 Epist. CCXXIX) Domino Merito Inlustri et Magnificentissimo Atque In Christo Carissimo Filio Dario Augustinus 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION