라틴어 문장 검색

nam C. Caesar, rogante sorore ut infanti quod uellet nomen daret, intuens Claudium patruum suum, a quo mox principe Nero adoptatus est, eius se dixit dare, neque ipse serio sed per iocum et aspernante Agrippina, quod tum Claudius inter ludibria aulae erat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 6장 2:2)
undecimo aetatis anno a Claudio adoptatus est Annaeoque Senecae iam tunc senatori in disciplinam traditus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 7장 1:2)
in uilla colli superposita prope Tarracinam sinistrorsus Fundos petentibus, adoptatusque a nouerca sua Liuia nomen et Ocellare cognomen assumpsit mutato praenomine;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 4장 1:7)
nam et nummulario non ex fide uersanti pecunias manus amputauit mensaeque eius adfixit, et tutorem, quod pupillum, cui substitutus heres erat, ueneno necasset, cruce adfecit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 9장 1:2)
quod ut nuntiatum est, despectui esse non tam senectam suam quam orbitatem ratus, Pisonem Frugi Licinianum nobilem egregiumque iuuenem ac sibi olim probatissimum testamentoque semper in bona et nomen adscitum repente e media salutantium turba adprehendit filiumque appellans perduxit in castra ac pro contione adoptauit, ne tunc quidem donatiui ulla mentione facta.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 17장 1:1)
sperauerat autem fore ut adoptaretur a Galba, idque in dies expectabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 5장 1:1)
neque ex eo destitit participem atque etiam tutorem imperii agere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 6장 1:1)
"Credite mihi, et nos, si viri sumus, a dis adoptabimur."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 25:15)
"Hoc et oportet fieri et ferunt a tutoribus pupilli, a maritis uxores:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 8장 2:7)
E quibus Pithon consilium Perdiccae exequi coepit tutoresque destinat filio ex Boxane futuro Perdiccam et Leonnatum, stirpe regia genitos.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 7장 10:1)
At livor antiqui et implacabilis hostis, humane prosperitati semper et latenter insidians, nonnullos exheredando volentes, ob tutoris absentiam nos alios impius denudavit invitos. 4.
(단테 알리기에리, Epistolae 46:2)
accedit et illud inenarrabile sacrifitium severissimi vere libertatis tutoris Marci Catonis.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:5)
Washingtonio, igitur, quem antehac tutorem defensoremque populares duxerunt, aut exercitum dimittendi, aut vi et armis cibaria parandi, necessitas dira imponebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.38)
qua imperii abdicatione a Congressu palam accepta, Washingtonius a Consilio civitatum foederatarum omnium Americanarum publico conditor alter tutorque reipublicae judicatus est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.16)
ut cuique est aetas, ita quemque facetus adopta.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0635)

SEARCH

MENU NAVIGATION