라틴어 문장 검색

nec dubium de morte ratae Cadmeida palmis deplanxere domum, scissae cum veste capillos, utque parum iustae nimiumque in paelice saevae invidiam fecere deae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 51:2)
paelex ego facta sororis, tu geminus coniunx, hostis mihi debita Procne.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 42:8)
Sed non attollere contra sustinet haec oculos, paelex sibi visa sororis, deiectoque in humum vultu iurare volenti testarique deos, per vim sibi dedecus illud illatum, pro voce manus fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 47:10)
Dira lues ira populis Iunonis iniquae incidit exosae dictas a paelice terras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 45:1)
et crimine concita vano quod nihil est, metuit, metuit sine corpore nomen et dolet infelix veluti de paelice vera.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 66:7)
ait "paelex lacrimis laetabitur istis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 13:5)
Quid si me, Meleagre, tuam memor esse sororem forte paro facinus, quantumque iniuria possit femineusque dolor, iugulata paelice testor?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 13:10)
Tune eris et matris paelex et adultera patris?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 39:34)
proxima adoranti Iunonis templa subibit, paelicibus multis hanc doluisse deam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1130)
tingueret ut ferrum natorum sanguine mater, concitus a laeso fecit amore dolor, fecit amor subitas volucres cum paelice regem, quaeque suum luget nunc quoque mater Ityn.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1181)
"nubunt puellae, saepe luduntur dolis, amasionum comprimuntur fraudibus, incesta fervent, furta moechorum calent, fallit maritus, odit uxor paelicem, deos catenae conligant adulteros."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.165)
o quamvis neque te munera nec preces nec tinctus viola pallor amantium nec vir Pieria paelice saucius curvat, supplicibus tuis parcas, nec rigida mollior aesculo nec Mauris animum mitior anguibus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 104)
sive te rupes et acuta leto saxa delectant, age te procellae crede veloci, nisi erile mavis carpere pensum regius sanguis dominaeque tradi barbarae paelex.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 2721)
ut Argonautas praeter omnis candidum Medea mirata est ducem, ignota tauris inligaturum iuga perunxit hoc Iasonem, hoc delibutis ulta donis paelicem serpente fugit alite.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 36)
"cur dira barbarae minus venena Medeae valent, quibus Superbam fugit ulta paelicem, magni Creontis filiam, cum palla, tabo munus imbutum, novam incendio nuptam abstulit?"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 513)

SEARCH

MENU NAVIGATION