라틴어 문장 검색

Principio genus herbarum viridemque nitorem terra dedit circum collis camposque per omnis, florida fulserunt viridanti prata colore, arboribusque datumst variis exinde per auras crescendi magnum inmissis certamen habenis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 29:2)
plerique autem a specie et nitore Φοῖβον, id est καθαρὸν καὶ λαμπρὸν, dictum putant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 33:2)
Per tunicam squalentem auro Non enim convenit dicere auto squalentem, quoniam nitori splendorique auri contraria sit squaloris inluvies.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 6:2)
et, quod tibi difficillimum est, de nugis nostris iudices nitore seposito, ne Romam, si ita decreveris, non Hispaniensem librum mittamus, sed Hispanum.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, poem pr13)
et est participium a verbo 'nitor'. cyllenius aut ab avia:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2523)
ideo quia res, quae simul diu fuit, non potest deposita ipsa re, statim ad suum nitorem reverti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 72440)
ut si speciem candidam missam in lutum polluas et eam statim auferas, non idcirco sordibus caret, sed ablutionem requirit, ut in pristinum nitorem possit redire:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 72441)
"Quis ergo dubitat horum imagines consecratas vulgus orare et publice colere, dum opinio et mens imperitorum artis concinnitate decipitur, auri fulgore praestringitur, argenti nitore et candore eboris hebetatur?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:1)
quod si in scena, id est in contione, in qua rebus fictis et adumbratis loci plurimum est, tamen verum valet, si modo id patefactum et illustratum est, quid in amicitia fieri oportet, quae tota veritate perpenditur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 123:1)
et, ut opinio mea fert, sucus ille et sanguis incor- ruptus usque ad hanc aetatem oratorum fuit, in qua naturalis inesset, non fucatus nitor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 9장 2:3)
atque ea in optima quaque indole maxime apparent, in qua haec honesta, quae intellegimus, a natura tamquam adumbrantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 83:11)
rem unam praeclarissimam omnium maximeque laudandam, penitus viderent, quonam gaudio complerentur, cum tantopere eius adumbrata opinione laetentur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 93:7)
cedo mihi istorum adumbratorum deorum liniamenta atque formas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 75:6)
Qua re nolite existimare me ipsum, qui non heroum veteres casus fictosque luctus velim imitari atque adumbrare dicendo neque actor sim alienae personae, sed auctor meae, cum mihi M'. Aquilius in civitate retinendus esset, quae in illa causa peroranda fecerim, sine magno dolore fecisse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 194:3)
Nos enim, qui ipsi sermoni non interfuissemus et quibus C. Cotta tantum modo locos ac sententias huius disputationis tradidisset, quo in genere orationis utrumque oratorem cognoveramus, id ipsum sumus in eorum sermone adumbrare conati:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION