라틴어 문장 검색

Has curare oportet medicamentis adurentibus, sub quibus ex toto consumuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 8장17)
Si iam crustas habent, quales in adustis esse consuerunt, adhibendae sunt hae conpositiones, quas Graeci antheras nominant:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 11장7)
Ac si lenia medicamenta in eo parum proficiunt, adhibenda sunt ea, quae adurendo crustas ulceribus inducant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 11장40)
Si nihil medicamenta proficient, ulcera erunt adurenda.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 15장17)
Et id quidem, aeque adustum atque excisum, sine ea curatione, quae corpori manu adhibetur, inpleri non potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 15장19)
Inponenda tamen adustis lenticula est, donec sanitatem, qualis esse potest, recipiant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 15장22)
Id genus quamvis inter purulenta est, tamen lenibus medicamentis curandum est, quale est emplastrum tetrapharmacum ex rosa liquatum, sic ut turis quoque paulum ei misceatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장54)
Tubercula etiam, quae phumata Graeci vocant, circa glandem, oriuntur, quae vel medicamentis vel ferro aduruntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장60)
idque adurendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장68)
Ac si cancer ipsum colem occupavit, inspergenda aliqua sunt ex adurentibus, maximeque id, quod ex calce, chalcitide, auripigmento componitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장71)
Illud quoque aeque perpetuum est, exciso cancro vulnus esse adurendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장73)
Si ne haec quidem succurrunt, aduri diligenter et timide debet, neque ullo postea motu dandus eidem periculo locus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장78)
In quo minime differendum sed protinus iisdem medicamentis et, si parum valent, ferro adurendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장80)
deinde id ferro adurendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장83)
Sed si vetus condyloma iam induruit, neque sub his curationibus desidit, aduri medicamento potest, quod ex his constat:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장137)

SEARCH

MENU NAVIGATION