라틴어 문장 검색

14. Calor coelestium, etiam in regione calidissima atque temporibus anni et diei calidissimis, non eum gradum caloris obtinet, qui vel lignum aridissimum vel stramen vel etiam linteum ustum incendat aut adurat, nisi per specula comburentia roboretur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 154:1)
Multo enim calidius est et magis adurens ferrum ignitum quam flamma spiritus vini.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 165:2)
ut si speculum ponatur (exempli gratia) ad distantiam spithamae ab objecto combustibili, non tantopere incendat aut adurat quam si positum fuerit speculum (exempli gratia) ad distantiam semi spithamae, et gradatim et lente trahatur ad distantiam spithamae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 168:2)
quia si immittatur perpendiculariter tenendo manum superius, cito manum adurit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 234:2)
Nam hoc reperit industria, ut collocent ignem non subter sed supra, ut adurat minus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 235:3)
ut in calore, flammae mollissimae et minimum adurentes;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 327:7)
Quod si obstructione concludatur adeo ut libere permeare non possit, fit adusta, et inde maligna et venenosa.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 1:3)
COTIBVS in duris fodiens rudis incola ruris, Cespite sub lauri uas plenum repperit auri;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, II. De agricola, qui thesaurum inuenit 3:1)
Quisquis enim fodit foueam, quem subdolus odit, Atque repentinam parat huic inferre ruinam, Iuxta psalmistam foueam prius incidit istam, Per quam punitum constat scelus ante cupitum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:20)
CVM duo uicini foderent secus arua Ticini, His auri plenum casus patefaecit aenum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:1)
intus aduror".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:29)
Pretiosa pericula fodit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, X 30:1)
— Quotiens, ait, aliquid cuiuspiam rei gratia geritur aliudque quibusdam de causis quam quod intendebatur obtingit casus uocatur, ut si quis colendi agri causa fodiens humum defossi auri pondus inueniat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:12)
Nam nisi cultor agri humum foderet, nisi eo loci pecuniam suam depositor obruisset, aurum non esset inuentum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:15)
Neque enim uel qui aurum obruit uel qui agrum exercuit ut ea pecunia repperiretur intendit, sed, uti dixi, quo ille obruit hunc fodisse conuenit atque concurrit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION