라틴어 문장 검색

Transactis vero aliquot diebus, proviso tempore et loco, regi inter cetera quae sciebat placere, etiamsuum fratrem advenisse retulit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 175:7)
Dum vero in hunc modum decertarent, rex adveniens et quaecausa litigii foret perquirens, quae gesta fuerant vel dicta famulis referentibuscognovit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 199:11)
et quaeque vilia relinquens in eligendo tempus consumpsit, donecdies adveniens quid facere vellet detexit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 215:3)
Fatum est adhaerens rebus mobilibus, ut supra dictum est, et per mobiles res adveniens;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 7:1)
intrepide ad patriarcharum concilium, intrepide ad patrem nostrum Abraham, cum dies advenerit, proficiscamur;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 2:2)
Ipse ergo qui pro salute universorum exspectatus advenit, pro me est utero editus virginali, pro me oblatus, pro me gustavit mortem, pro me resurrexit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 3:17)
Per hos igitur montes Christus advenit, comprimens Evangelicis disputationibus feroces istius corporis motus, atque illam altitudinem cordis, et se extollentem superbiam obedientia et humilitate sui destruens:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 4:13)
deinde non negligit justae exspectationis excubias, et paulisper passionibus cedens, opperitur facultatem medendi, quae cum fuerit oblata, suum non intermittit officium:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 4:5)
Et cum, superatis difficultatibus arduis, ad supercilia venissent fluvii Melanis, alti et verticosi, qui pro muro tuetur accolas circumfusus, augente nocte adulta terrorem, quievere paulisper, lucem opperientes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 9:2)
His cognitis Gallus ut serpens appetitus telo vel saxo, iamque spes extremas opperiens, et succurrens saluti suae quavis ratione, colligiones iussit armatos, et cum starent attoniti, dentium acie stridens, Adeste inquit viri fortes mihi periclitanti vobiscum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 12:1)
Ecce autem ex index quidam regionum gnarus advenit, et mercede accepta, vadosum locum nocte monstravit, unde superari potuit flumen.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 7:1)
In summa tanquam arbitros vos quid suadetis opperior, ut princeps tranquillus, temperanter adhibere modum adlapsa felicitate decernens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 15:1)
Eo necessitatis adductus, ultimaque ni vigilasset opperiens, principem locum, si copia patuisset, clam affectabat, sed perfidiam proximorum ratione bifaria verebatur, qui eum ut truculentum horrebant et levem, quique altiorem Constantii fortunam in discordiis civilibus formidabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 8:1)
Advenit post multos Scudilo scutariorum tribunus, velamento subagrestis ingenii, persuasionis opifex callidus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 11:1)
Nondum apud Noricum exuto penitus Gallo, Apodemius quoad vixerat igneus turbarum incentor, raptos eius calceos vehens, equorum permutatione veloci, ut nimietate cogendi quosdam exstingueret, praecursorius index Mediolanum advenit ingressusque regiam, ante pedes proiecit Constantii, velut spolia regis occisi Parthorum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 1장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION