라틴어 문장 검색

igitur accusata in senatu, quamquam genua patrum advolveretur luctumque communem et magis imbecillum tali super casu feminarum animum aliaque in eundem dolorem maesta et miseranda diu ferret, urbe tamen in decem annos prohibita est, donec minor filius lubricum iuventae exiret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 49장4)
alius filio, fratre alius aut propinquo aut amico interfectis, agere grates deis, ornare lauru domum, genua ipsius advolvi et dextram osculis fatigare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 71장2)
Si quis piorum manibus locus, si, ut sapientibus placet, non cum corpore extinguuntur magnae animae, placide quiescas, nosque domum tuam ab infirmo desiderio et muliebribus lamentis ad contemplationem virtutum tuarum voces, quas neque lugeri neque plangi fas est.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 46장 1:1)
e plebe Alexandrina quidam oculorum tabe notus genua eius advolvitur, remedium caecitatis exposcens gemitu, monitu Serapidis dei, quem dedita superstitionibus gens ante alios colit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 81장2)
ac modo Sporum hortabatur ut lamentari ac plangere inciperet, modo orabat ut se aliquis ad mortem capessendam exemplo iuuaret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 49장 3:1)
Expeditionem autem inpigre atque etiam praepropere incohauit, nulla ne religionum quidem cura, sed et motis necdum conditis ancilibus, quod antiquitus infaustum habetur, et die, quo cultores deum Matris lamentari et plangere incipiunt, praeterea aduersissimis auspiciis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 8장 3:1)
Inde ex captivis spadonibus, quis Alexander esset, monstrantibus Sisigambis advoluta est pedibus eius ignorationem numquam antea visi regis excusans.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 20:2)
Quo conspecto Arabs quidam, Daiei miles, maius fortuna sua facinus ausus, gladium clipeo tegens quasi transfuga genibus regis advolvitur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 19:1)
Tum vero Ptolomaeus et Perdiccas genibus advoluti orant, ne in tam praecipiti ira perseveret spatiumque potius animo det:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 48:1)
meque tuus sine crimine plangeret error, nec Clarii nunc antra dei quercusque Tonantis
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 317:2)
harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos, pars e divulso iactabant membra iuvenco, pars sese tortis serpentibus incingebant, pars obscura cavis celebrabant orgia cistis, orgia quae frustra cupiunt audire profani, plangebant aliae proceris tympana palmis aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant, multis raucisonos efflabant cornua bombos barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 9:4)
Non erubesco infelicitatis meae, quin potius plango non esse, quod fuerim.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 7:9)
Non plangam cum Iacob et David filios in lege morientes, sed cum Christo in evangelio suscipiam resurgentes.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 6:2)
Unde et Moyses moriens plangitur, Iesus absque funere et lacrimis in monte sepelitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 6:6)
Tota hunc civitas, tota planxit Italia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION