라틴어 문장 검색

habitauit primo in Subura modicis aedibus, post autem pontificatum maximum in Sacra uia domo publica.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 46장 1:1)
postea in Palatio, sed nihilo minus aedibus modicis Hortensianis, et neque laxitate neque cultu conspicuis, ut in quibus porticus breues essent Albanarum columnarum et sine marmore ullo aut insigni pauimento conclauia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 72장 1:3)
cum dedicatam in Capitolio aedem Tonanti Ioui assidue frequentaret, somniauit queri Capitolinum Iouem cultores sibi abduci seque respondisse Tonantem pro ianitore ei appositum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 91장 2:1)
ideoque mox tintinnabulis fastigium aedis redimiit, quod ea fere ianuis dependebant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 91장 2:2)
hic modicis contentus aedibus nec multo laxiore suburbano genus uitae ciuile admodum instituit, sine lictore aut uiatore gymnasio interdum obambulans mutuaque cum Graeculis officia usurpans prope ex aequo.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 11장 1:3)
permisitque ea sola condicione, ne inter simulacra deorum sed inter ornamenta aedium ponerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 26장 1:5)
demigrasse in hortos, quo uilius post diem aedes in urbe conduceret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 35장 2:5)
insigni anno Gaiana nece, prope Septizonium sordidis aedibus, cubiculo uero perparuo et obscuro, nam manet adhuc et ostenditur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 1장 1:4)
Quidam ignes, quod paulo post facturus hostis videbatur, subiecerant aedibus, ut cum suis vivi cremarentur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 6장 7:2)
Excubabant servatis noctium vicibus proximi foribus eius aedis, in qua rex adquiescebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 4:1)
' simul aedibus altis itque reditque fremens rerumque asperrima versat:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 763:1)
Verum ubi oues furto, morbo periere capellae,spem mentita seges, bos est enectus arando,offensu damnis media de nocte caballumarripit iratusque Philippi tendit ad aedis.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0754)
' Aspice primumquanto cum fastu, quanto molimine circumspectemus uacuam Romanis uatibus aedem;
(호라티우스의 두번째 편지, 255)
' turgidus Alpinus iugulat dum Memnona dumquediffingit Rheni luteum caput, haec ego ludo,quae neque in aede sonent certantia iudice Tarpanec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.
(호라티우스의 풍자, 1권, 10장21)
"cedamus patria, vivant Artorius istic et Catulus, maneant qui nigrum in candida vertunt, quis facile est aedem conducere flumina portus, siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver, et praebere caput domina venale sub hasta, quondam hi cornicines et municipalis harenae perpetui comites notaeque per oppida buccae munera nunc edunt et, verso pollice vulgus cum iubet, occidunt populariter;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III9)

SEARCH

MENU NAVIGATION