라틴어 문장 검색

Tempus enim erit de iis tractandi, cum ventum fuerit ad latentes processus, et latentes schematismos, eorumque inventionem, prout reperiuntur in substantiis (quas vocant) seu naturis concretis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 191:2)
atque urget processum expandendi se, donec vertatur in corpus longe magis extensum et dilatatum quam sit ipse liquor; viz.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 226:2)
Quin potius apparebit (misso aere et hujusmodi) corpora omnino aequalia (secundum portiones opticas) dare diaphanum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 262:4)
Veruntamen causa illa non exurgit ad formam aliquam proprie, sed tantum ad latentem processum ad formam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 298:9)
Hoc autem pro certo ponendum, lucem semper in corpore aequali aut excipi et transmitti, aut resilire.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 358:12)
et de processu continuato istius motus nihil curet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 359:5)
tertiae indicant processus continuatos sive series earum rerum et motuum quae (ut plurimum) non notantur nisi in exitu aut periodis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 372:3)
quia scilicet nec motus manus, licet per regulam adjutae, nec impressio atramenti aut coloris revera aequalia existant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 375:5)
Hinc fons triplex potens ille et mirabilis processus spiritus in corpore tangibili.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 384:3)
nam illae ad tertium genus processus pertinent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 385:7)
At natura spiritus in ipsis, licet immediate non percipiatur, tamen deprehenditur per varios motus et nixus corporum tangibilium in ipso actu et processu separationis suae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 394:5)
ubi facile conspici dabitur processus vivificandi et organizandi, et quid et quae partes fiant ex vitello, quid ex albumine ovi, et alia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 402:14)
fusius et exactius de iis sermones habituri, cum ad inventionem latentis rerum processus ventum erit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 403:7)
et joculatores vasa plena vino vel aqua, per motus agiles et aequales, vertere deorsum et sursum recuperare, non effuso liquore;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 430:6)
quid vero factura sit sinu excusso, et post inventionem formarum, et processuum, et schematismorum, futuris temporibus apparebit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 497:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION