라틴어 문장 검색

Attamen caussa quae in statuto ipso inserta est (nimirum quod qui in vitam consiliariorum conspirat, merito censeri possit oblique et mediate ipsius regis mortem moliri) aeque omnibus subditis ac aulicis communis est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 31:7)
His literis a rege acceptis, comes principales illius comitatus iusticiarios et liberos tenentes convocavit, et eos allocutus verbis aeque imperiosis ac rex scripserat (quibus nihil opus fuit, nisi quod negotium asperum infeliciter in virum etiam asperum inciderat) non solum animos eorum irritavit, sed suspicionem iniecet ex acerbitate verborum eius, quae tanquam regis ipsius verba retulerat, ipsum comitem aut auctorem fuisse aut suasorem principalem eius consilii.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 1:9)
Adeo ut in fine (sive a ducissa adductus ut conatibus suis faveret, sive a Perkino ut fabulae crederet) rescripsit in Angliam se personam ducis Eboraci aeque nosse ac suam propriam, atque proculdubio adolescentem istum verum esse ducem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 6:15)
16. Ad coronandum etiam vitae suae exitium, aeque ac regni sui initium, opus pietatis et misericordiae edidit eximium et imitatione dignum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 16:1)
reliquae omnes (quibus homines hactenus usi sunt) aberrationes sunt, nec debitis modis a rebus abstractae et excitatae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 35:3)
Nec minor est libido et aberratio in constituendis axiomatibus, quam in notionibus abstrahendis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 37:1)
Habet enim unusquisque (praeter aberrationes naturae humanae in genere) specum sive cavernam quandam individuam, quae lumen naturae frangit et corrumpit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 86:2)
Est autem aeque imperiti et leviter philosophantis, in maxime universalibus causam requirere, ac in subordinatis et subalternis causam non desiderare.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 98:13)
At longe maximum impedimentum et aberratio intellectus humani provenit a stupore et incompetentia et fallaciis sensuum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 102:1)
Etiam illud manifesto liquet, currenti extra viam, quo habilior sit et velocior, eo majorem contingere aberrationem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 126:8)
atque reliquam varietatem ex impedimentis et aberrationibus naturae in opere suo conficiendo, aut ex diversarum specierum conflictu, et transplantatione alterius in alteram, provenire.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 141:7)
Itaque, si finis scientiarum a nemine adhuc bene positus sit, non mirum est si in iis, quae sunt subordinata ad finem, sequatur aberatio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 181:14)
Cum enim ad hoc adhibeantur, non ut opus aliquod efficiant sed ut causam naturalem in aliquo revelent, quaquaversum cadunt, intentioni aeque satisfaciunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 239:7)
sol enim aeque palatia et cloacas ingreditur, neque tamen polluitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 295:4)
At vilia aeque subsistunt ac lauta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 295:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION