라틴어 문장 검색

in quo vertice etiam relatum est, tantam fuisse serenitatem et tranquillitatem a pluviis et nivibus et ventis, ut sacrificantibus literae descriptae digito in cineribus sacrificiorum super aram Jovis, manerent in annum proximum absque ulla perturbatione.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 76:10)
et rursus in media (quam vocant) regione aeris a vaporibus frigidis et nivibus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 108:6)
Nam et nives puerorum manus videntur paulo post urere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 136:2)
39. Post aerem, existimamus corpora esse maxime sensitiva caloris ea quae a frigore recenter immutata sint et compressa, qualia sunt nix et glacies;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 180:1)
et ponatur spongia cum aqua frigida, vel nix, subter unam, et similiter super alteram.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 236:4)
Instantia autem migrans ad corruptionem in eadem natura albedinis, est spuma dissoluta, aut nix dissoluta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 262:9)
Optime autem cernitur hoc in spuma et nive, quae talem induunt consistentiam ut fere secari possint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:13)
scilicet, nix in magna quantitate, et flamma sulphuris;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 342:4)
At deest frigus, nisi quale per tempestates hyemales, aut per cavernas, aut per circundationes nivis et glaciei, haberi potest:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:5)
circundationibus nivis et glaciei in locis profundioribus, et ad hoc excavatis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:14)
"Pars sit ieiuno de tot michi, pisce uel uno, Dulcis amica, precor, quos sic piscare per aequor".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIV. De uulpe et lupo 25:3)
Flamina sollicitent aequora ponti,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, III 14:1)
Licet caelo proferre lucidos dies eosdemque tenebrosis noctibus condere, licet anno terrae uultum nunc floribus frugibusque redimire nunc nimbis frigoribusque confundere, ius est mari nunc strato aequore blandiri nunc procellis ac fluctibus inhorrescere:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:17)
Uerso concitat aequore.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VI 12:1)
Miscens aequora uentus,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VIII 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION