라틴어 문장 검색

sed in eo ipso imprudentiam insipientis ulciscitur, qui cum esset perpetuis suppliciis obnoxius, non remitti sibi poenam poposcit, sed vitam corporis hujus obsecrandam putavit, in qua plus aerumnae est, quam voluptatis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 3:4)
ne reliqua plebs sanctorum destituta praesidio, consilioque viduata graviorem subiret aerumnam:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 4:5)
non intelligitis, non advertitis senectutem hanc miseriarum esse veteranam, processionemque aetatis aerumnarum stipendia, et scylleo quodam usu circumsonari nos quotidianis naufragiis, tundi fluctibus, in scopulosis habitaculis degere, et in his delectari, sicut illud non tam aeternum animal, quam immortale malum?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 5:6)
Quod utique si ad ea quae facta sunt referendum putes, cum diluvium sub eo factum sit, non requies hominibus, sed interitus videatur illatus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 3:5)
ut neque superiores condemnaret, neque posteriores excluderet, recteque diluvium factum astrueret interitu generationis ejus quae non haberet consortium aequitatis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 3:12)
Et aliqui ita acceperunt qui ante nos fuerunt, ut et virorum et mulierum factus diluvio interitus demonstraretur, diem ad virum referentes qui sit purior, similis lucis, noctem ad mulierem quae viro dormiente creata describitur (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 3:8)
et sexcentesimo anno Noe, ut hominum interitus cum eorum creatione congrueret.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 1:2)
Quo significatur numquam Deum eo numero vel tempore interitum hominum fuisse facturum, quo fecit exordium;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:22)
denique per mortem omnis carnis, animae passionibus corruptae interitum adumbrari:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 1:3)
Aperte igitur velut ordine ipso ingressionis vocem quamdam justus emittit, tempus illud non esse concubitus, neque deliciarum, quo omnibus immineret interitus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 3:9)
Non adjiciam, ostendit quod allevet magis aerumnas hominum quam ingravet, sciens quod penitus peccata hominum auferri non queant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 4:16)
Nam si naturalis ordo ac mensura confunditur, tunc necesse est sequatur interitus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 2:11)
Illud tamen clausos vehementer angebat, quod captis navigiis, quae frumenta vehebant per flumen, Isauri quidem alimentorum copiis affluebant, ipsi vero solitarum rerum cibo iam , inediae propinquantis aerumnas exitialis horrebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 19:1)
Martinus agens illas provincias pro praefectis, aerumnas innocentium graviter gemens, saepeque obsecrans, ut ab omni culpa immunibus parceretur, cum non impetraret, minabatur se discessurum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 7:1)
deinde aetatem ingressus adultam, post multiplices bellorum aerumnas, Alpes transcendit et fretum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION