라틴어 문장 검색

Rursus aeque malitiam et aerumnosi animi veternum perspiciemus, quamvis multus circa divitiarum radiantium splendor inpediat et intuentem hinc honorum, illinc magnarum potestatium falsa lux verberet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 7:1)
Da pecuniam Miltiadi qua damnationem luat, nocens erit;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Adulterum cum adultera qui deprenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Ingrati sit actio. Miltiades peculatus damnatus, in carcere alligatus decessit; Cimon filius eius, ut eum sepeliret, uicarium se pro corpore patris dedit. Callias diu 2:17)
Non potest habere quisquam bonae ac fidae voluntatis ministros, quibus in tormentis ut eculeo et ferramentis ad mortem paratis utitur, quibus non aliter quam bestiis homines obiectat, omnibus reis aerumnosior ac sollicitior, ut qui homines deosque testes facinorum ac vindices timeat, eo perductus, ut non liceat illi mutare mores.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 80:1)
Atqui si irasci sapiens turpiter factis debet et concitari contristarique ob scelera, nihil est aerumnosius sapiente ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 35:3)
sine more, sine auspiciis populus ductu irae suae egressus fortuita raptaque pro armis gessit, deinde magna clade temeritatem audacis irae luit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 12:2)
petatur solus hic, poenas luat quas debet, alto cinere cumulabo domum;
(세네카, 메데아 3:20)
quod scelus miseri luent?
(세네카, 메데아 14:24)
utinam suorum facinorum poenas luat orbis tyrannus, quem premit turpi iugo morumque vitiis nomen Augustum inquinat!
(세네카, 옥타비아 4:16)
quem memoret ede Phoebus, ut poenas luat.
(세네카, 오이디푸스 3:15)
gnatus et genitor nece reditus tuos luere;
(세네카, 파이드라 16:23)
per nostra ituri maria, non parvo luit
(세네카, Troades 204:1)
iras Achillis Graecia et magno luet:
(세네카, Troades 205:1)
illud sane aerumnosissimum, sicuti narravere qui viderant, quod, quia se sub atratis accusatoribus exornatum ille politumque iudicibus intulerat, paulo post, cum duceretur addictus, miser nec miserabilis erat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 11:3)
"si redarguimur, debita luamus supplicia convicti;"
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 13:23)
"me luere ista iube;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:106)

SEARCH

MENU NAVIGATION