라틴어 문장 검색

Ut fulmina paucorum periculo cadant, omnium metu, sic animadversiones magnarum potestatum terrent latius quam nocent.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, U18)
Ab ipsis enim reis non utique, cum vel ex forma omnibus mysteriis silentii fides debeatur, Samothracia et Eleůsinia reticentur, quanto magis talia quae prodita interim etiam humanam animadversionem provocabunt, dum divina servatur?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 6:2)
Itaque Pompeius Magnus solo theatro suo minor cum illam arcem omnium turpitudinum extruxisset, veritus quandoque memoriae suae censoriam animadversionem veneris aedem superposuit et ad dedicationem edicto populum vocans non theatrum, sed veneris templum nuncupavit, cui subiecimus, inquit, gradus spectaculorum.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 1:7)
adeo, simul fortuna civitatis virtute vera eguit, nihil censoria animadversio effecit quo minus regimen rerum ex notata indigne domo peteretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 339:3)
nostra enim haec quaestio atque animadversio in civem nostrum est, quid nostro aut suo fecerit arbitrio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 172:1)
ferox rapidusque in consiliis ac lingua immodicus primo inter paucos, dein propalam in volgus pro cunctatore segnem pro cauto timidum, adfingens vicina virtutibus vitia, compellabat premendoque superiorem, quae pessima ars nimis prosperis multorum successibus crevit, sese extollebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 146:1)
ac miracula aliqua adfingunt, ut plerumque tam insignibus locis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 34:1)
ubi cum ea quae imperarentur ab Romanis exposuisset et graviora atque indigniora quaedam falso adfinxisset, et ad singula nunc ab universis nunc a partibus contionis acclamaretur, interrogavit quid se respondere ad ea aut quid facere vellet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 442:1)
insequitur animadversio, quid ita quae in urbe supernas dicitur abies, deterior est, quae infernas, egregios in aedificiis ad diuturnitatem praestat usus, et de his rebus, quemadmodum videantur e locorum proprietatibus habere vitia aut virtutes, uti ea sint considerantibus apertiora, exponere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장68)
ita si in locorum electione fuerit diligens animadversio, emendatus erit prudentia ad utilitatem in theatris vocis effectus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 8장6)
quia huic generi malorum non adfingitur illa opinio, rectum esse et aequum et ad officium pertinere aegre ferre, quod sapiens non sis, quod idem adfingimus huic aegritudini, in qua luctus inest, quae omnium maxuma est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 68:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION