라틴어 문장 검색

proinde quia dicitur haec ipsa pernicies appropinquare, cuius proditionibus deus obviet, praeveni morbum providentiae salubritate contraque lites iurgiosorum, si quae moventur, pactionibus consule, contra tributa securitatibus, ne malus homo rebus bonorum vel quod noceat vel quod praestet inveniat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pannychio suo salutem 4:1)
nam prudentiae satis obviat epistulari formulae debitam concinnitatem plurifario sermone porrigere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Eleutherio salutem 2:2)
nil veris adfingo bonis, heu lactea colla!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus20)
Qui cum abisset, obuiauit ei antistes.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXII. 2:8)
ferox rapidusque in consiliis ac lingua immodicus primo inter paucos, dein propalam in volgus pro cunctatore segnem pro cauto timidum, adfingens vicina virtutibus vitia, compellabat premendoque superiorem, quae pessima ars nimis prosperis multorum successibus crevit, sese extollebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 146:1)
ac miracula aliqua adfingunt, ut plerumque tam insignibus locis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 34:1)
ubi cum ea quae imperarentur ab Romanis exposuisset et graviora atque indigniora quaedam falso adfinxisset, et ad singula nunc ab universis nunc a partibus contionis acclamaretur, interrogavit quid se respondere ad ea aut quid facere vellet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 442:1)
quia huic generi malorum non adfingitur illa opinio, rectum esse et aequum et ad officium pertinere aegre ferre, quod sapiens non sis, quod idem adfingimus huic aegritudini, in qua luctus inest, quae omnium maxuma est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 68:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION