라틴어 문장 검색

huius rei timore, p. c., percitus iniurias perpeti et cum contumelia etiam nostra omnia prius experiri malui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 15 4:1)
Sive enim illud animo irato ac percito fecisset ut incensus odio trucidaret inimicum, arbitrabantur eum tanti mortem P. Clodi putasse ut aequo animo patria careret, cum sanguine inimici explesset odium suum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 23장 3:1)
Una igitur in tota civitate fabula erat, solum illud affulsisse verum pudicitiae amorisque exemplum omnis ordinis homines confitebantur, cum interim imperator provinciae latrones iussit crucibus affigi secundum illam casulam, in qua recens cadaver matrona deflebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:6)
Natus es infelix , - ita di voluere - nec ulla Commoda nascenti stella levisve fuit . Non Venus affulsit , non illa Iuppiter hora , Lunaque non apto solque fuere loco , Nec satis utiliter positos tibi praebuit ignes Quem peperit magno lucida Maia Iovi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 10:7)
ibant praecipiti turbine percita fluctus per medios agmina regia, sed confusa dehinc unda revolvitur in semet revolans gurgite confluo.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae22)
in Ninevitas se coactus percito gressu reflectit, quos ut increpaverat pudenda censor inputans opprobria,
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium33)
suetus antro bustuali sub catenis frendere, mentis inpos, efferatis percitus furoribus prosilit fuitque supplex, Christum adesse ut senserat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae29)
exim sequuntur perciti fixis in altum vultibus, qua stella sulcum traxerat claramque signabat viam, sed verticem pueri supra signum pependit inminens, pronaque submissum face caput sacratum prodidit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae17)
si licet ex ethicis 1 quidquam praesumere vel si de physicis exempli aliquid, sic vipera, ut aiunt, dentibus cmoritur fusae per viscera prolis, mater morte sua, non sexu fertilis aut de concubitu distenta uterum, sed cum calet igni percita femineo, moriturum obscena maritum ore sitit patulo;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1146)
"habet usitatum munus hoc divinitas quae vera nobis colitur in Christo et Patre, mutis loquellam, percitum claudis gradum, surdis fruendam reddere audientiam, donare caecis lucis insuetae diem."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1401)
et corripui ilico Me inde lacrimans, incredibili re atque atroci percitus.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 316)
instar veris enim voltus ubi tuus adfulsit populo, gratior it dies et soles melius nitent.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 54)
Videas enim plerosque ira percitos exclamantes, ut iudex audiat contrarium id esse, quod admoneatur, sciatque ille, qui pronuntiaturus est in causa, malum quod tacetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 230:3)
Quemadmodum minuta lumina claritas solis obscurat, sic dolores, molestias, iniurias virtus magnitudine sua elidit atque opprimit et quocumque adfulsit, ibi quicquid sine illa apparet, extinguitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 20:3)
Si coeperimus esse magis liberi, si paulo speciosior animo eius adfulserit domus, si parum blande fecerimus, relinquet:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION