라틴어 문장 검색

Ergo prima illa agitatio animi, quam species iniuriae incussit, non magis ira est quam ipsa iniuriae species ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 19:1)
quantumlibet nobis anxietatum pateras vitae praesentis propinet afflictio, parva toleramus, si recordamur, quid biberit ad patibulum qui invitat ad caelum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Graeco salutem. 3:2)
Surge, inquit, intra, et sopitis ac relictis curarum anxietatibus, quieti membra simul et animum conpone, quia mutatum est cor regis, nec tibi aliquid mali facere, sed fidem potius pollicitam seruare disponit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 2:18)
Quod dum episcopus libentissime se facturum promitteret, non multo post idem uir Dei, dum membra sopori dedisset, uidit uisionem consolatoriam, quae omnem ei anxietatem memoratae sollicitudinis auferret, insuper et, qua die esset hanc uitam terminaturus, ostenderet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XI. 1:8)
consertis deinde manibus cum iam non motus tantum corporum agitatioque anceps telorum armorumque sed vulnera quoque et sanguis spectaculo essent, duo Romani, super alium alius, vulneratis tribus Albanis exspirantes corruerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 257:1)
non cantus, non exsultatio armorumque agitatio vana, sed pectus animorum iraeque tacitae plenum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 92:1)
ipse cum legionibus suis Capuam profectus, vix lecticae agitationem prae gravitate volnerum patiens, Romam litteras de morte conlegae scripsit, quantoque ipse in discrimine esset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 439:1)
namque ubi> ventorum agitationibus extenuatur, a vitiosis corporibus detrahit sucum et efficit ea exiliora.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION