라틴어 문장 검색

Per idem tempus Chauci nulla dissensione domi et morte Sanquinii alacres, dum Corbulo adventat, inferiorem Germaniam incursavere duce Gannasco, qui natione Canninefas, auxiliare stipendium meritus, post transfuga, levibus navigiis praedabundus Gallorum maxime oram vastabat, non ignarus ditis et imbellis esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 18장1)
his atque talibus in commune alacres (et erant quos pericula fratrum aut propinquorum propriis stimulis incenderent) continuum diu noctuque iter properabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 12장9)
sic quoque optimam fortunam orandam, ut pedes confectus spatiis itinerum alacrem et facilitate camporum praevenientem equitem adsequeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 17장7)
fortem et laetum et alacrem volo.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 23장 4:3)
Excepere orationem alacres, ut barbaris moris, fremitu cantuque et clamoribus dissonis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 33장 1:1)
et turbavere consilium trepidi nuntii ac proximorum diffugia, languentibus omnium studiis qui primo alacres fidem atque animum ostentaverant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 39장5)
is urbanae militiae impiger, bellorum insolens, auctoritatem Paulini, vigorem Celsi, maturitatem Galli, ut cuique erat, criminando, quod facillimum factu est, pravus et callidus bonos et modestos anteibat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 87장6)
multi adflicta fide in pace anxii, turbatis rebus alacres et per incerta tutissimi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 88장9)
miles alacer, qui tamen iussa ducum interpretari quam exequi mallet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 39장4)
namque id ipsum opperiens Mucianus alacrem militem in verba Vespasiani adegit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 80장6)
Vulgata victoria legiones septima Galbiana, tertia decima Gemina cum Vedio Aquila legato Patavium alacres veniunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 7장1)
alacrior omnium clamor, quis vel ex longa pace proelii cupido vel fessis bello pacis amor, praemiaque et quies in posterum sperabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 16장13)
huius Pausanias voluntate cognita alacrior ad rem gerendam factus in suspicionem cecidit Lacedaemoniorum.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 6:1)
fuit enim disertus, impiger, laboriosus, rei militaris peritus neque minus civitatis regendae.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 1:3)
Haud alias tam alacrem viderant regem et ex vultu eius interrito certam spem victoriae augurabantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 29:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION