라틴어 문장 검색

biennio ante senatus dilectum haberi et educi exercitum in Algidum iussit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 756:6)
lege sacrata, quae maxima apud eos vis cogendae militiae erat, dilectu habito validi exercitus profecti in Algidum convenere, ibique seorsum Aequi, seorsum Volsci castra communivere, intentiorque quam unquam ante muniendi exercendique militem cura ducibus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 277:2)
sunt qui male pugnatum ab his consulibus in Algido auctores sint eamque causam dictatoris creandi fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 280:2)
Volscorum res super acceptam in Algido cladem pertinaci certamine inter pacis bellique auctores in iurgia et seditiones versa:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 319:1)
nuntiabant legati Labicanos arma cepisse et cum Aequorum exercitu depopulatos agrum Tusculanum castra in Algido posuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 490:1)
bellum memorabile in Algido cum Aequis gestum est, fusis hostibus prius paene quam manus consererent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 355:1)
iam primum omnium urbs lustrata est, hostiaeque maiores quibus editum est dis caesae, et donum ex auri pondo quadraginta Lanuvium Iunoni portatum est, et signum aeneum matronae in Aventino dedicaverunt, et lectisternium Caere, ubi sortes adtenuatae erant, imperatum, et supplicatio Fortunae in Algido;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 665:1)
inde Algido Tusculum petiit, nec receptus moenibus infra Tusculum dextrorsus Gabios descendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 127:1)
Alnus autem, quae proxima fluminum ripis procreatur et minime materies utilis videtur, habet in se egregias rationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장31)
tenuis iuncus, salix erratica, alnus, vitex, harundo, hedera aliaque, quae eiusmodi sunt, quae non possunt nasci per se sine umore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장25)
Ipsi autem laterariis circa fixis contineantur teganturque tabulis maxime palmeis, si non, ex cetera materia, quae maxime habere potest virtutem, praeter pinum aut alnum;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 14장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION