라틴어 문장 검색

. . Nam de qua re disceptatur in in re praesenti, sive ager sive quid aliud est, cum adversario simul manu prendere et in ea re sollemnibus verbis vindicare, id est vindicia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, X 8:2)
attamen non abs re vobis fuerit unum ex antiquioribus etiam exmplaribus intueri.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 3:9)
Illi autem re maturius deliberata gravem et sobriam sententiam tulerunt ex legum norma et aequitate naturali temperatam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 17:27)
Factus igitur iam cautior, neque pericula amplius contemnere aut remedia eorum dedignatione quadam reiicere volens, atque aliquid quod in hac re animos hominum sanare posset praestare cupiens (praesertim in caeremonia quapiam externa), decrevit tandem coronationem reginae maturare.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 16:2)
In qua re versus finem vitae suae declinavit nimis in partem sinistram.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 9:3)
Itaque libenter assensit ut Hialas (tanquam in re ex motu proprio nata) de concordia cum Scoto tractaret, eamque ob caussam in Scotiam proficisceretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 5:17)
Qua in re minime dubitabant quin rex papam facilem reperturus esset in facti sui ratihibitione, aut per viam declarationis, aut saltem per viam indulgentiae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 13:8)
In qua re fatendum certe est coelum ad terram nimis incurvatum fuisse, et religionem rationibus politicis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 26:15)
Qua affinitate (ut videtur) ita delectatus est et quasi raptus, ut in literis quas illa de re ad civitatem Londini scripsit (mandans ut omnia laetitiae et exultationis indicia exhiberent), gloriatur ac si muro aheneo regnum illud circumdedisset, cum generos sibi iam ascivisset regem Scotiae et principem Castiliae ac Burgundiae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 15:3)
Qua in re si quid profecerimus, non alia sane ratio nobis viam aperuit quam vera et legitima spiritus humani humiliatio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:4)
Nos autem si qua in re vel male credidimus, vel obdormivimus et minus attendimus, vel defecimus in via et inquisitionem abrupimus, nihilominus iis modis res nudas et apertas exhibemus, ut errores nostri, antequam scientiae massam altius inficiant, notari et separari possint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:14)
Verus enim consensus is est, qui ex libertate judicii (re prius explorata) in idem conveniete consistit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 170:10)
Verum hac in re proponendum est etiam exemplum periculi et cautionis, de quibus diximus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 262:1)
de qua re apud antiquos tantum suspicio fuit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 376:4)
videlicet, utrum coeli sereni et stellati facies ad idem tempus cernatur quando vere existit, an potius aliquanto post;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 431:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION