라틴어 문장 검색

nam si animal omne, ut vult, ita utitur motu sui corporis, prono, obliquo, supino, membraque, quocumque vult, flectit, contorquet, porrigit, contrahit eaque ante efficit paene, quam cogitat, quanto id deo est facilius, cuius numini parent omnia!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 173:2)
deinde contorquent et ita concludunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 157:3)
Idus Octobris, e navi egressum in Piraeum tuas ab Acasto nostro litteras accepisse, conturbatum quod cum febre Romam venisses, bono tamen animo esse coepisse quod Acastus ea quae vellem de adlevato corpore tuo nuntiaret, cohorruisse autem me eo quod tuae litterae de legionibus Caesaris adferrent, et egisse tecum ut videres ne quid φιλοτιμία eius quem nosti nobis noceret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 1 2:4)
sed cum ego faciam omnia quae facere possim ad me adlevandum, tu effice id quod video te non minus quam me laborare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 38A 3:1)
tamen adlevor cum loquor tecum absens, multo etiam magis cum tuas litteras lego.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 39 4:4)
hoc onus si vos aliqua ex parte adlevabitis, feram ut potero studio et industria, iudices;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 4장 2:2)
quas sententias colligit, quae verba contorquet!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 63:4)
quo saepius a Domitiano non secus ac tela, quae et ipsa caeca et improvida feruntur, in optimum quemque contorquebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 22 5:3)
tam longas tamque frigidas perihodos uno spiritu quasi torrente contorquent.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 4:3)
Adspicit Alphenor laniataque pectora plangens advolat, ut gelidos complexibus adlevet artus, inque pio cadit officio:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:12)
Ille, cruore fluens, cubito tamen adlevat artus semilacerque toro temptat consurgere et inter tot medius gladios pallentia bracchia tendens "quid facitis, gnatae?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 24:3)
Quas Parthaoniae tandem Latonia clade exsatiata domus praeter Gorgenque nurumque nobilis Alcmenae natis in corpore pennis adlevat et longas per bracchia porrigit alas corneaque ora facit versasque per aera mittit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 53:1)
quique per autumnum percussis frigore primo est color in follis, quae nova laesit hiems, is mea membra tenet, nec viribus adlevor ullis, et numquam queruli causa doloris abest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 812)
" Sic fatus, validis ingentem viribus hastam in latus inque feri curvam compagibus alvum contorsit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 4:9)
Haud minus ac iussi faciunt, primusque rudentem contorsit laevas proram Palinurus ad undas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 23:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION