라틴어 문장 검색

inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 6:5)
Apud Virgilium Pan niveo lanae munere Lunam inlexisse perhibetur in nemora alta vocans:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 9:1)
sed corpora fatis Expositi volvuntur humo, calidoque vapore Adliciunt gelidas nocturno frigore pestes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:3)
alii senatum a senectute hominum, quibi allecti erant, dictum volunt, qui apud Graecos γερουσία appellatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4265)
luctificam allecto Graecus accusativus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3241)
huius autem declinationis tres tantum casus usurpamus, genetivum, ut Allectus, nominativum et accusativum, ut Allecto.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3242)
nam et paulo post dicturus est Allecto stimulis agit undique Bacchi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3853)
deus afvit Allecto deum dicit, sicut de Venere descendo ac ducente deo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 4981)
illic enim dixit Aenean in Italia contra Rutulos tantum esse pugnaturum, nunc autem omnis est Italia in bella commota Iunonis instinctu, quod et Allecto promisit, ut finitimas in bella feram rumoribus urbes, et Iuno pollicita est se magis esse facturam, ut ego, siqua super fortuna laborum est, ipsa regam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 86)
pleraque autem subaudiri, quae aperte non pos- sumus dicere, et ipse alibi docet, dicens de Allecto "nec dextrae erranti deus afuit", et Sallustius, qui ait "quis a Sertorio tri- plices insidiae per idoneos saltus positae erant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 984)
qui spretus pavit pe- cora candidissima et sic eam in suos inlexit amplexus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3913)
Pan cum Lunae amore flagraret, ut illi formosus videretur, niveis velleribus se circumdedit atque ita eam ad rem veneriam illexit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 39110)
movere animum in suum desiderium inlicere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5211)
"Cybelae Dindyma pudet dicere, quae adulterum suum infeliciter placitum, quoniam et ipsa deformis et vetula, ut multorum deorum mater, ad stuprum inlicere non poterat, exsecuit ut deum scilicet faceret eunuchum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:11)
nihil est enim virtute amabilius, nihil quod magis alliciat ad diligendum, quippe cum propter virtutem et probitatem etiam eos, quos numquam vidimus, quodam modo diligamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 36:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION