라틴어 문장 검색

unde ei paulo post Turnus obicit, quae tuto tibi magna volant, item proinde tona eloquio, item ventosa in lingua.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3514)
celeresque Latini adludit ad militiam Romanam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6031)
ventosa ferat cui gloria fravdem haec est vera et antiqua lectio, ut 'fraudem' non 'laudem' legas, ut si 'fraudem' legeris, sit sensus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7081)
'ventosa' autem 'gloria' est quam Graeci κενοδοξίαν vocant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7087)
risv cognoscere matrem alludit ad id quod factum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 601)
cum canibus timidi v. a. p. d. adludit ad personas:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 281)
argutos inter strepere a. o. 'argutos' canoros, ut "forte sub arguta consederat". et alludit ad Anserem quendam, Antonii poetam, qui eius laudes scribebat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 361)
quo segetes gauderent f. ad mensem alludit Iulium, qui dictus est in honorem Caesaris:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 481)
aspice ventosi ceciderunt murmuris aurae frondes scilicet arborum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 581)
quod autem ait 'narcissi lacrimam', allusit ad fabulam, quia, ut diximus, de puero est conversus in florem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1602)
sane alludit ad id quod dicit Ovidius, quia cum caput eius delatum ad ripam serpens mordere voluisset, est conversus in lapidem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5226)
et, ut semper mare etiam positis flatibus inquietum est, etsi non canis spumosisque fluctibus exibat ad terram, tamen crispis tortuosisque ibidem erroribus delectati perquam sumus, cum in ipso aequoris limine plantas tingueremus, quod vicissim nunc adpulsum nostris pedibus adluderet fluctus, nunc relabens ac vestigia retrahens in sese resorberet.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 3장 3:2)
Galba autem adludens varie et copiose multas similitudines adferre multaque pro aequitate contra ius dicere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 240:2)
in primis rogo te ad hominem ventosissimum, Lepidum, mittas, ne bellum nobis redintegrare possit Antonio sibi coniuncto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 9 1:5)
Nuper ventosa istaec et enormis loquacitas Athenas ex Asia commigravit animosque iuvenum ad magna surgentes veluti pestilenti quodam sidere afflavit, semelque corrupta regula eloquentia stetit et obmutuit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION