라틴어 문장 검색

Qui quidem cum a Dione se superari videret ingenio, auctoritate, amore populi, verens ne, si eum secum haberet, aliquam occasionem sui daret opprimendi, navem ei triremem dedit, qua Corinthum deveheretur, ostendens se id utriusque facere causa, ne, cum inter se timerent, alteruter alterum praeoccuparet.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 1:1)
itaque interfecto Sulpicio posteaquam vidit Cinnano tumultu civitatem esse perturbatam neque sibi dari facultatem pro dignitate vivendi, quin alterutram partem offenderet, dissociatis animis civium, cum alii Sullanis, alii Cinnanis faverent partibus, idoneum tempus ratus studiis obsequendi suis Athenas se contulit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 2장 2:1)
alios, patrem et filium, pro uita rogantis sortiri uel micare iussisse, ut alterutri concederetur, ac spectasse utrumque morientem, cum patre, quia se optulerat, occiso filius quoque uoluntariam occubuisset necem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 13장 2:2)
Et hic, cum ad revelationem Spiritus, homo factus, evangelizaret in terris, quasi dirimens duo regna, sibi et Cesari universa distribuens, alterutri iussit reddi que sua sunt.
(단테 알리기에리, Epistolae 33:2)
non enim athlete inpedimento in alterutrum uti debent, quamvis Poeta noster aliter sensisse videtur in quinto, cum fecit remunerari Eurialum. 12.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 21:42)
Exceptis epistulis ignoramus alterutrum, solaque causa pietatis est, ubi carnis nulla notitia est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 3:2)
alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 24:10)
Ipsa modum porro sibi rerum summa parare ne possit, natura tenet, quae corpus inane et quod inane autem est finiri corpore cogit, ut sic alternis infinita omnia reddat, aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum, simplice natura pateat tamen inmoderatum, nec mare nec tellus neque caeli lucida templa nec mortale genus nec divum corpora sancta exiguum possent horai sistere tempus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 25:3)
Crescere itemque dies licet et tabescere noctes, et minui luces, cum sumant augmina noctis, aut quia sol idem sub terras atque superne imparibus currens amfractibus aetheris oras partit et in partis non aequas dividit orbem, et quod ab alterutra detraxit parte, reponit eius in adversa tanto plus parte relatus, donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 26:1)
Idem ei nomen convenit et cum Capricornum rursus ingrediens ultimum brevissimi diei cursum intellegitur peregisse, et ideo in alterutro signorum peracto annuo spatio draconem Apollo, id est flexuosum iter suum, ibi confecisse memoratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 62:1)
Placet alea fati Alterutrum mersura caput.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:2)
quomodo ergo has iunxit, cum non utrumque, sed alterutrum fieri poterat quod suadebatur?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 372)
alterutro 'inclusum', aut flumine aut formidine:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7492)
mecum inter salices videlicet alteruter, vel quisquis ille vel illa fuerit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 401)
corpora curant se reficiunt, ut "fessique et equos et corpora curant". sane 'curare corpus' si de hominibus dicamus, et cibo et lavacro intellegimus vel alterutro;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1871)

SEARCH

MENU NAVIGATION