라틴어 문장 검색

interdum etiam eiusmodi casum, quae tutissima inter haec est, profusio alvi sequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장51)
Oculorum quoque frequens motus, et in capitis dolore offusae oculis tenebrae, vel nullo dolore substante somnus ereptus, continuataque nocte et die vigilia, vel prostratum contra consuetudinem corpus in ventrem, sic ut ipsius alvi dolor id non coegerit, item robusto adhuc corpore insolitus dentium stridor insaniae signa sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장66)
Deinde post alvi longam resolutionem tormina, post haec intestinorum levitas oritur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장77)
Alvus in hac valetudine ea tuta est, quae cotidie, quae coacta, quae convenientia iis, quae adsumuntur, reddit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장16)
Atque in his quoque ea maxime prosunt, quae per deiectiones excernuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장34)
Oris resolutio etiam alvo cita finitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장41)
omnisque deiectio lippienti prodest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장42)
Longas deiectiones supprimit vomitus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장47)
Nihil plus adversus surditatem quam biliosa alvus potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장63)
periculosissimumque est, si haec secuta subita deiectio est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장73)
Si quis etiam in eo morbo diutius traxit, ubi capilli fluunt, ubi urina quaedam araneis similia subsidentia ostendit, atque in iis odor foedus est, maximeque ubi post haec orta deiectio est, protinus moritur, utique si tempus autumni est, quo fere qui cetera parte anni traxerunt, resolvuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장82)
magis si eum alvus cita non antecesserit, si palpebrae dormientis non coeunt, si album oculorum apparet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장88)
Quin etiam tormina ab atra bile orsa mortifera sunt, aut si sub his extenuato iam corpore subito nigra alvus profluxit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장109)
At intestinorum levitas periculosior est, si frequens deiectio est, si venter omnibus horis et cum sono et sine hoc profluit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장110)
In coxae vero doloribus si vehemens torpor est, frigescitque crus et coxa, alvus nisi coacta non reddit, idque quod excernitur muccosum est, iamque aetas eius hominis XL annum excessit, is morbus erit longissimus minimeque annuus, neque finiri poterit nisi aut vere aut autumno.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장125)

SEARCH

MENU NAVIGATION