라틴어 문장 검색

sed tu in re militari multo es cautior quam in advocationibus, qui neque in Oceano natare volueris studiosissimus homo natandi neque spectare essedarios, quem antea ne andabata quidem defraudare poteramus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 10 2:6)
amabilior mihi Velia fuit, quod te ab ea sensi amari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 20 1:1)
nihil est enim, mihi crede, virtute formosius, nihil pulchrius, nihil amabilius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 14 4:4)
si de fili tui dignitate esset actum, amabilius certe nihil facere potuisses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 11 1:2)
mihi autem nihil amabilius officio tuo et diligentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 15 1:3)
nihil adulescente tuo atque adeo nostro (nihil enim mihi a te potest esse seiunctum) aut amabilius omnibus iis qui Athenis sunt est aut studiosius earum artium quas tu maxime amas, hoc est optimarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 16 1:6)
quanto mihi illud erit amabilius!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 18 1:7)
T. Pinarius amabilis ad me de te litteras mittit, se maxime litteris, sermonibus, cenis denique tuis delectari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 6장 5:2)
nam puer etiam singultibus crebris amabile pectus quassaverat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 91:9)
Accedet ergo hoc quoque laudibus principis nostri, quod res antea tam invisa quam falsa, nunc ut vera ita amabilis facta est.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 7:1)
Qua puella nihil umquam festivius amabilius, nec modo longiore vita sed prope immortalitate dignius vidi.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 1:2)
Eadem quam iucunda quam comis, quam denique - quod paucis datum est - non minus amabilis quam veneranda!
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 7:1)
ut ameris, amabilis esto:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:84)
accedent questus, accedet amabile murmur, et dulces gemitus aptaque verba ioco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 106:3)
spectet amabilius iuvenem, suspiret ab imo femina, tam sero cur veniatque roget:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 141:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION