라틴어 문장 검색

"Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras, tuque harum interpres curarum et conscia Iuno, nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes, et Dirae ultrices, et di morientis Elissae, accipite haec, meritumque malis advertite numen, et nostras audite preces.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 25:16)
magnum reginae sed enim miseratus amorem Daedalus ipse dolos tecti ambagesque resolvit, caeca regens filo vestigia.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 2:10)
Talibus ex adyto dictis Cumaea Sibylla horrendas canit ambages antroque remugit, obscuris vera involvens:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 5:1)
non hic te carmine ficto atque per ambages et longa exorsa tenebo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 3:7)
ne te longis ambagibus ultra quam satis est morer, ex nitido fit rusticus atque sulcos et vineta crepat mera, praeparat ulmos, immoritur studiis et amore senescit habendi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 752)
' quando pauperiem missis ambagibus horres, accipe qua ratione queas ditescere.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit.6)
haec autem brevior et vel ideo lucidior multo via neque discentem per ambages fatigabit nec corpus orationis in parva diducendo consumet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 327:1)
Hoc istae ambages compositionis, hoc verba transversa, hoc sensus miri, magni quidem saepe, sed enervati dum exeunt, cuivis manifestum facient.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 8:2)
non hic te carmine longo atque per ambages et longa exorsa tenebo.
(세네카, 행복론, Liber VII 2:3)
Ambage flexa Delphico mos est deo arcana tegere.
(세네카, 오이디푸스 3:9)
quae solet irato dicere tanta ioco, ut me tam longa raucum patiare querela sollicitas trivio pervigilare moras?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1615)
"saepe Venus triuio commissa est, pectore mixto fecerunt tepidas pallia nostra uias."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 711)
interim ad praesens nil coniecturaliter gestum, nil per ambages, quandoquidem hunc nostrum temerarium futurorum sciscitatorem et diu frustra tergiversantem tempus et qualitas praedictae mortis innexuit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 10:2)
"si bene quid merui, si me de matre cadentem fovisti gremio et traiectum vulnere plantas firmasti, si stagna peti Cirrhaea bicorni interfusa iugo, possem cum degere falso contentus Polybo, trifidaeque in Phocidos arto longaevum implicui regem secuique frementis ora senis, dum quaero patrem, si Sphingos iniquae callidus ambages te praemonstrante resolvi, si dulces furias et lamentabile matris conubium gavisus ini noctemque nefandam saepe tuli natosque tibi, seis ipsa, paravi, mox avidus poenae digitis eaedentibus ultro incubui miseraque oculos in matre reliqui:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권14)
sensit manifesto numine ductos adfore, quos nexis ambagibus augur Apollo portendi generos, vultu fallente ferarum, ediderat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권166)

SEARCH

MENU NAVIGATION