라틴어 문장 검색

Sed die quadam dum matutino ille ad opus susceptum proficiscitur, statim latenter irrepit eius hospitium temerarius adulter:
(아풀레이우스, 변신, 9권 5:3)
ac dum Veneris colluctationibus securius operantur, maritus ignarus rerum ac nihil etiam tum tale suspicans improvisus hospitium repetit.
(아풀레이우스, 변신, 9권 5:4)
"Istum virum ac strenuum negotiatorem nacta sum, qui rem, quam ego mulier et intra hospitium contenta iamdudum septem denariis vendidi, minoris distraxit."
(아풀레이우스, 변신, 9권 6:12)
hoc et illud et aliud et rursus aliud purgandum demonstrat digito suo, donec utroque opere perfecto, acceptis septem denariis, calamitosus faber collo suo gerens dolium coactus est ad hospitium adulteri perferre.
(아풀레이우스, 변신, 9권 7:18)
In huius autem hospitio iam quidam clericus noster Hipponiensis remotus erat;
(아우구스티누스, 편지들, 18. (A. D. 402 Epist. LXV) Domino Beatissimo et Venerabiliter Suscipiendo Patri et Consacerdoti Seni Xanthippo Augustinus In Domino salutem 1:8)
Vel pro hospitio regis Nicomedis vel pro horum necessitate quorum res agitur, refugere hoc munus, M. Iunce, non potui.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 7:2)
Sinuque amicam refice frigidam caldo, Columbulatim labra conserens labris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, IX 3:1)
Deinde ad palatium episcopi Londinensis, ubi hospitium ei paratum erat, se contulit, atque illic per aliquot dies mansit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 12:2)
Fuerunt autem legati Richardus Foxus episcopus Exoniensis et Richardus Edgcombus eques auratus regii hospitii contrarotulator, qui honorifice apud eum regem excepti fuerunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 19:2)
Quod postquam impetrasset, impedimenta sua et epistathmos ante se misit qui hospitium ei apparent, ita ut milites sui ordine instructi urbem intraverint, ipse autem sequeretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 10:5)
Qui agmen ducebant de diversoriis et hospitiis percontabantur, acsi in animo haberent in ea urbe pernoctare.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 10:6)
Cum ad aulam regis Galli pervenisset, rex magno cum honore eum excepit eumque salutavit et appellavit per nomen ducis Eboracensis, hospitium et alia ei assignans quae magnum principem decerent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 5:5)
Quorum praecipui erant Guilielmus Stanleius hospitii regis camerarius, dominus Fitzwalterus, Simon Mountfortus, Thomas Thwaitus equites aurati, cum aliis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 6:10)
18. Post eum factus est camerarius hospitii regis Aegidius dominus Daubenius, vir magnae prudentiae et fortitudinis, quae virtutes magis in eo enituerunt quod simul humanus fuerit et moderatus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 18:1)
Imo dum moratur in aliqua civitate aut oppido mutet saepius hospitium ex una parte oppidi in alteram.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:38)

SEARCH

MENU NAVIGATION