라틴어 문장 검색

Video sericas vestes, si vestes vocandae sunt, in quibus nihil est, quo defendi aut corpus aut denique pudor possit, quibus sumptis parum liquido nudam se non esse iurabit.
(세네카, 행복론, Liber VII 52:1)
Vnde iste, genitor, squalor et lugubribus amicta coniunx?
(세네카, Hercules Furens 9:21)
seu venit, extremo dormit amicta toro.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 217)
te modo uiderunt iteratos Bactra per ortus, te modo munito Sericus hostis equo, hibernique Getae, pictoque Britannia curru, ustus et Eoa decolor Indus aqua.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 34)
At parte ex alia textrino prima Minervae palla Iovis rutilat, cuius bis coetus aeno serica Sidonius fucabat stamina murex.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium48)
"sinuata camino ardentis perit unda globi fractoque flagello spargit lentatum per culmina tota vaporem, continuata dehinc videas quae conditor ausus aemula Palladiis textrina educere templis, hac celsi quondam coniunx reverenda Leonti, qua non ulla magis nurus umquam Pontia gaudet inlustris pro sorte viri, celebrabitur aede vel Syrias vacuasse colus vel serica fila per cannas torsisse leves vel stamine fulvo praegnantis fusi mollitum nesse metallum parietibus posthinc rutilat quae machina iunctis fert recutitorum primordia Iudaeorum."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem94)
illum equus quidem phaleris comptus, immo equi radiantibus gemmis onusti antecedebant vel etiam subsequebantur, cum tamen magis hoc ibi decorum conspiciebatur,4 quod cursoribus 5 suis sive pedisequis pedes et ipse medius incessit, flammeus cocco rutilus auro lacteus serico, tum cultui tanto coma rubore 6 cute concolor.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Domnicio 1 suo salutem 1:2)
nosti enim probe laetitiam poetarum, quorum sic ingenia maeroribus ut pisciculi retibus amiciuntur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 2:5)
ipsi, cum primum niveam praecerpere frontem decretum est umerosque manu nudare nitentes, adcurrunt teneri Paphia cum matre volucres expediuntque comas et Serica pectore ponunt pallia, tunc iunctis crinem incidere sagittis atque auro gemmisque locant, rapit ipsa cadentem mater et arcanos iterat Cytherea liquores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Capilli Flavi Earini 43)
statua eius indicio fuit Praeneste in foro statuta, loricata, amicta toga, velato capite, cum titulo lamnae aeneae inscripto, M. Anicium pro militibus qui Casilini in praesidio fuerint votum solvisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 260:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION