라틴어 문장 검색

Crines ligantur ad stipitem et toto corpore ad eculeum fortius alligato vicinus pedibus ignis adponitur, utrumque latus carnifex fodit nec papillis dantur indutiae:
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 5:3)
Non absque amictu lineo incedere, sed pretium vestium linearum non habere laudabile est;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 9:4)
Papillae fasciolis conprimuntur et crispanti cingulo angustius pectus artatur.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 7:7)
poena tamen praesens, cum tu deponis amictus turgidus et crudum pavonem in balnea portas, hinc subitae mortes atque intestata senectus;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I59)
Foedius hoc aliquid quandoque audebis amictu;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II51)
tunc nuda papillis prostitit auratis titulum mentita Lyciscae ostenditque tuum, generose Britannice, ventrem, excepit blanda intrantis atque aera poposcit;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI56)
Igitur coepit non sibi dominationem parare nec tacite, sed patriae, nominis, togae, fascium oblitus totus in monstrum illud ut mente, ita amictu quoque cultuque desciverat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 3:1)
nec refert utrum nos in loca deveniamus nobis adversa et caeli mutemus amictum, an caelum nobis ultro natura corumptum deferat aut aliquid quo non consuevimus uti, quod nos adventu possit temptare recenti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 36:12)
Simulachrum huius deae in monte Libano fingitur capite obnupto, specie tristi, faciem manu laeva intra amictum sustinens, lacrimae visione conspicientium manare creduntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 5:1)
Fuit enim vestitu ad munditiem curioso, et ut bene amictus iret, faciem in speculo quaerebat, ubi se intuens togam corpori sic applicabat, ut rugas non forte sed industria locatas artifex nodus astringeret et sinus ex conposito defluens modum lateris ambiret.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 4:2)
Adduxit longe, donec curvata coirent Inter se capita, et manibus iam tangeret aequis, Laeva aciem ferri, dextra nervoque papillam.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 2:4)
At Venus obscuro gradientes aere sepsit, Et multo nebulae circum dea fudit amictu, Cernere ne quis eos, neu quis contingere posset, Molirive moram aut veniendi poscere causas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 8:1)
latuit plebeio tectus amictu Omnis honos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:9)
Balteus haud fluxos gemmis adstrinxit amictus, Colla monile decens, humerisque haerentia primis Suppara nudatos cingunt angusta lacertos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:21)
quamquam plebeio tectus amictu, Indocilis privata loqui.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:46)

SEARCH

MENU NAVIGATION