라틴어 문장 검색

nam quisnam deus hoc dabit reiectae, ut vel suscipiens bonos odores, nardum ac pinguia Nicerotianis quae fragrant alabastra tincta sucis, Indo cinnamon ex rogo petitum, quo Phoenix iuvenescit occidendo, . costum, malobathrum, rosas, amomum, myrrham, tus opobalsamumque servet?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem52)
exterior non compta silex, sed prominet alte asper ab adsiduo lympharum verbere pumex.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 8)
misit et hoc munus tepidas qui nudus Erythras, concolor Aethiopi vel crinem pinguis amomo, fluxus odoratis vexat venatibus Indus, illa tamen pasci suetos per Cypron olores vittata stringit myrto, quis cetera tensis lactea puniceo sinuantur colla corallo.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 40)
"hic cum vexatur piceis aquilonibus aestus, scrupeus asprata latrare crepidine pumex incipit;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem65)
Calentes 1 nunc te Baiae et scabris cavernatim ructata pumicibus aqua sulpuris atque iecorosis ac phthisiscentibus languidis medicabilis piscina delectat?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apro suo Salutem. 1:1)
non hic ego commenticiam Terpsichoren more studii veteris adscivi nec iuxta scaturriginem fontis Aganippici per roscidas ripas et pumices muscidos stilum traxi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Constantio suo salutem. 2:1)
manus uncta suco amomi domet hispidos capillos Arabumque messe pinguis petat alta tecta fumus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:15)
"Pierius votum iuvenis cupit, hanc ego formae egregium mirata decus, cui gloria patrum et generis certabat honos, tellure cadentem excepi fovique sinu nec colla genasque contere nee pingui crinem deducere amomo cessavit mea, nate, manus, mihi dulcis imago prosiluit."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam51)
"Assyrio cineres adolentur amomo et tenues Arabum respirant gramine plumae Sicaniisque crocis;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Psittacus eiusdem14)
illa sagittiferi circum volitastis, Amores, funera maternoque rogos unxistis amomo;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum50)
hunc multo Paphie saturabat amomo, hunc nova tergemina pectebat Gratia dextra;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Capilli Flavi Earini 41)
Lutea sed niueum inuoluat membrana libellum, pumex et canas tondeat ante comas, summaque praetexat tenuis fastigia chartae indicet ut nomen littera facta tuum, atque inter geminas pingantur cornua frontes:
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 15)
pumex non aeque est aridus atque hic est senex.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 427)
nam tu aquam a pumice nunc postulas, qui ipsus sitiat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 197)
ex Arabia tibi attuli tus, Ponto amomum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 697)

SEARCH

MENU NAVIGATION