라틴어 문장 검색

Unde cum pes Gallicus sit ad Anglicum ut 1068 ad 1000, debebit sonus tempore minuti unius secundi pedes Anglicos 1474 conficere.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 56:20)
Continet Leuca Gallica hexapedas 2500, adeoque sonus tempore 13 vel 14 secundorum, ex Observatione Robervalli, confecit pedes Parisienses 7500, ac tempore minuti unius secundi pedes Parisienses 560, Anglicos verò 600 circiter.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 56:22)
& propterea tempore minuti unius secundi conficit pedes Anglicos plures quàm 866 & pauciores quàm 1272, atque adeò velocior est quàm pro Observatione Robervalli, ac tardior quàm pro Observatione Mersenni.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 56:30)
adeoque quòd sonus tempore minuti unius secundi confecit pedes Anglicos plures quàm 920 & pauciores quàm 1085.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 56:32)
Nec ripas datur horrendas et rauca fluenta transportare prius quam sedibus ossa quierunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:17)
quas nationes funditus excidi, quas transportari, quibus libertatem dari, quibus eripi, quos reges mancipia fieri quorumque capiti regium circumdari decus oporteat, quae ruant urbes, quae oriantur, mea iuris dictio est.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 3:8)
"enatat hic pelagus Romani militis ardor et chartam madido transportat corpore siccam."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem86)
"an refert, quo funera longa measque transportem tenebras?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권385)
classem hoc anno, cui tu praefuisti, trium rerum causa paravimus, ut Africae oram popularetur, ut tuta nobis Italiae litora essent, ante omnia ne supplementum cum stipendio commeatuque ab Carthagine Hannibali transportaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 107:1)
eum exercitum Puteolis in naves inpositum Nero in Hispaniam transportavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 236:1)
ceterum transportati milites in Siciliam - et erant maior pars Latini nominis sociorumque - prope magni motus causa fuere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 135:1)
itaque quo maturius fatis ominibus oraculisque portendentis sese victoriae compotes fierent, id cogitare atque agitare, quae ratio transportandae Romam deae esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 144:1)
milites qui Locris essent omnes in Siciliam transportari;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 275:1)
quantum militum in Africam transportatum sit non parvo numero inter auctores discrepat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 346:1)
consul in campo Martio comitiis, priusquam centurias in suffragium mitteret, contione advocata ignorare inquit mihi videmini, quirites, non utrum bellum an pacem habeatis vos consuli - neque enim liberum id vobis Philippus permittet, qui terra marique ingens bellum molitur - sed utrum in Macedoniam legiones transportetis an hostes in Italiam accipiatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 57:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION