라틴어 문장 검색

taceo femur aridum ac pandum, genua vasta poplites delicatos, crura cornea vitreos talos, parvos digitos pedes grandes, cumque distortis horreat ita liniamentis perque multiplicem pestilentiam exsanguis semivivusque nec portatus sedeat 3 nec sustentatus incedat, verbis tamen est ille quam membris exsecrabilior.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 9:3)
ecce truces oculos sordentibus obsita canis exsangues Iocasta genas et bracchia planctu nigra ferens ramumque oleae cum velleris atri nexibus, Eumenidum velut antiquissima, portis egreditur magna eum maiestate malorum, hinc atque hinc natae, melior iam sexus, aniles praecipitantem artus et plus quam possit euntem sustentant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권224)
venas perrumpit aniles volnus et infelix lustratur sanguine lectus, illius exili stridentem in pectore plagam Ismene conlapsa super lacrimisque comisque siccabat plangens:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권348)
Age iam, si qui philosophus adfirmet, ut ait Laberius de sententia Pythagorae, hominem fieri ex mulo, colubram ex muliere, et in eam opinionem omnia argumenta eloquii virtute distorserit, nonne consensum movebit et fidem infiget etiam ab animalibus abstinendi propterea?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 1:1)
Haec ubi nequiquam formae deus aptus anili edidit, in iuvenem rediit et anilia demit instrumenta sibi talisque apparuit illi, qualis ubi oppositas nitidissima solis imago evicit nubes nullaque obstante reluxit, vimque parat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 87:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION