라틴어 문장 검색

sin haec, quae ceteri mirantur, contemnenda duxisti et, cum per valetudinem posses, venire tamen noluisti, utrumque laetor, et sine dolore corporis te fuisse et animo valuisse, cum ea, quae sine causa mirantur alii, neglexeris, modo ut tibi constiterit fructus oti tui;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 1 1:2)
Atque in primis meditemur illud, ut haec patientia dolorum, quam saepe iam animi intentione dixi esse firmandam, in omni genere se aequabilem praebeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 65:1)
itaque quamquam non haec una res efficit maximam aegritudinem, tamen, quoniam multum potest provisio animi et praeparatio ad minuendum dolorem, sint semper omnia homini humana meditata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 30:6)
eodem enim vitio est ecfusio animi in laetitia quo in dolore contractio, eademque levitate cupiditas est in appetendo qua laetitia in fruendo, et ut nimis adflicti molestia, sic nimis elati laetitia iure iudicantur leves;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 66:4)
Nam et illi animum iam relevabis, quae dolore ac miseria Tabescit;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 318)
in dolore pro remedio futuram obstinationem animi, qui levius sibi facit, quicquid contumaciter passus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 7:5)
tumet animus ira, fervet immensus dolor,
(세네카, Phoenissae 359:1)
fugere animus visusque sonusque, inclusitque dolor lacrimas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권141)
quanta est cura in animo, quantum corde capio dolorem - dolus ne occidat morte pueri:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 55)
quam ob rem si cadit in sapientem animi dolor, qui profecto cadit, nisi ex eius animo exstirpatam humanitatem arbitramur, quae causa est cur amicitiam funditus tollamus e vita, ne aliquas propter eam suscipiamus molestias?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 61:1)
atque haec cogitatio, quid patientia, quid fortitudine, quid magnitudine animi dignissimum sit, non solum animum comprimit, sed ipsum etiam dolorem nescio quo pacto mitiorem facit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 53:10)
inesse enim necesse est in eo, qui ita sit affectus, et firmitatem animi nec mortem nec dolorem timentis, quod mors sensu careat, dolor in longinquitate levis, in gravitate brevis soleat esse, ut eius magnitudinem celeritas, diuturnitatem allevatio consoletur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 52:3)
quin et Baldewinus rex, licet feritate leonis et apri ad omnia [0676B] adversa semper inflexus, nunc consternatus est animo, laeto tamen vultu omnino dolore dissimulato.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 108:10)
Id tulit factum graviter Indutiomarus, suam gratiam inter suos minui, et, qui iam ante inimico in nos animo fuisset, multo gravius hoc dolore exarsit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 4장4)
Saucia maiores animos ut pectora gestant, Dum dolor est ictusque recens, et mobile nervis Conamen calidus praebet cruor, ossaque nondum Adduxere cutem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION