라틴어 문장 검색

Interim ad praefectos, qui cum omni equitatu antecesserant, mittit qui nuntiarent ne hostes proelio lacesserent, et si ipsi lacesserentur, sustinerent quoad ipse cum exercitu propius accessisset.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 11장6)
Proeliis vero compluribus factis secundis atque omni nobilitate Aeduorum interfecta tantum potentia antecesserant,
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 12장3)
Sunt item, quae appellantur alces. Harum est consimilis capris figura et varietas pellium, sed magnitudine paulo antecedunt mutilaeque sunt cornibus et crura sine nodis articulisque habent
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 27장1)
Parte iam obsidum tradita, cum reliqua administrarentur, centurionibus et paucis militibus intromissis, qui arma iumentaque conquirerent, equitatus hostium procul visus est, qui agmen Vercingetorigis antecesserat.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 12장4)
Vercingetorix re cognita, ne contra suam voluntatem dimicare cogeretur, magnis itineribus antecessit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 35장6)
Ibi a Viridomaro atque Eporedorige Aeduis appellatus discit cum omni equitatu Litaviccum ad sollicitandos Aeduos profectum: opus esse ipsos antecedere ad confirmandam civitatem.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 54장1)
et quam in fortunam quamque in amplitudinem deduxisset, ut non solum in pristinum statum redissent, sed omnium temporum dignitatem et gratiam antecessisse viderentur. His datis mandatis eos ab se dimisit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 54장4)
Prima autem eius curatio exercitatio est, quae semper antecedere cibum debet, in eo, qui minus laboravit et bene concoxit, amplior;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장20)
Abstinendum potius, si plenius corpus est, itemque vitandum balneum, sudor, somnus meridianus, utique si cibus quoque antecessit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 10장7)
Ex quibus saepe plura, numquam non aliqua febrem antecedunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 2장15)
Aqua autem inter cutem minime terribilis est, quae nullo antecedente morbo coepit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장22)
magis si eum alvus cita non antecesserit, si palpebrae dormientis non coeunt, si album oculorum apparet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장88)
quo fit, ut graviorem accessionem nox quoque tristior antecedat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장16)
Cum vero in summo incremento morbus est, utique non ante quartum diem, magna siti antecedente, frigida aqua copiose praestanda est, ut bibat etiam ultra satietatem.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장26)
12 Horror autem eas fere febres antecedit, quae certum habent circuitum et ex toto remittuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION