라틴어 문장 검색

quapropter alternum salve rependens granditer laetor saltim in inlustri pectore tuo vanescentium litterarum remansisse vestigia, quae si frequenti lectione continuas, experiere per dies, quanto antecellunt beluis homines, tanto anteferri rusticis institutos.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Aruogasti suo Salutem. 2:2)
quem propediem non iniuria reor mercatorem splendidum fore, si hinc ad vestra obsequia festinans frigoribus fontium civicorum sapientiae fontem meracioris 1 anteferat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 2:4)
et licet in persona unius eiusdemque tempore suo principis viri castrensis oratoriaeque scientiae cura certaverit ferme gloria aequipari, idem tamen numquam se satis duxit in utriusque artis arce compositum, priusquam vestri Arpinatis testimonio ceteris mortalibus anteferretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 1:2)
) in omnibus cedam, quippe qui in alio genere virtutum iam per quinquennia decem non aequaevis sacerdotibus tantum verum et antiquis, quotiens collatus, antelatus quoque sis, noveris volo, quamvis astra questibus quatias atque maiorum cineres favillasque in testimonium laesae caritatis implores, pedem me conflictui tuo, si mutuo super amore certandum est, non retracturum, quia cum in ceteris rebus tum foedissimum perquam est in dilectione superari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION