라틴어 문장 검색

Fascia vero ad vulnus deligandum lintea aptissima est eaque lata esse debet, ut semel iniecta ne vulnus tantum sed paululum utrimque etiam oras eius conprehendat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장194)
Hieme saepius fascia circumire debet, aestate quotiens necesse est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장201)
Minusque etiam quam primo fasciae adstringendae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장245)
Priora fascia deliganda sunt, ne per somnum cadant:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장60)
Vinculum autem ei loco linteolum aut panniculus quadratus est, qui ad duo capita duas ansas, ad latera duo totidem fascias habet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장135)
cumque subiectus est, ansis ad ventrem datis, posteriore parte in eas adductae fasciae coiciuntur, atque ubi artatae sunt, dexterior sinistra, sinsterior dextra procedit, circumdataeque circa alvum inter se novissime deligantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장136)
Fascia eius rei causa fit, cui imo loco pila adsuta est ex panniculis facta, quae ad repellendum intestinum ipsi illi subicitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 20장3)
deinde reliqua fasciae pars arte circumdatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 20장4)
neque ultra fascia adhibenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장24)
si totum aequale est, undelibet super fracturam debet incipere priori adversa deorsumque tendere, atque iterum de fractura reversa in superiore parte ultra priorem fasciam desinere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장28)
Haec tertia fascia comprehendenda sunt, quartaque sic, ut semper insequens priori adversa sit, et tertia tantum inferiore parte, tres in superiore finiantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장31)
Ergo tum rursus id membrum deligandum, adiciendaque prioribus quinta fascia est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장36)
tantummodo singulae fasciae, quotiens resolutae fuerint, subtrahantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장53)
Una fascia bracchium amplexa ex cervice ipsius, qui laesus est, id sustineat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장56)
simulque alteram fasciam minister attollit, alteram premit medicus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장61)

SEARCH

MENU NAVIGATION